# Strabo de situ orbis 284.9-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 284.9 to 284.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/284.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/284.9

Forte uel quia iam dudum diuulsa est: uel quia in obscuro sita sit, Posidium siue Neptunnium lucus est: sicuti diximus ad mare positum: cui excelsum cacumen incumbit: ante Sa micum: sic enim modo uocatur ubi samos erat: adeo ut e mari conspici nequiret. Ibidem campus e samicus nominatus. Ex quo maior fieri coniectura potest: aliquando samum urbem extitisse. Est & Rhadina: in qua stesichorus poema scripsisse uidetur: cuius initium est. Age canora musa cantum incipe: laudesque de filiis samiis: resonanti ambaliter Lyra: hinc filios appellat. Rhadina enim Corinthi dedita Tyrano dicitur: e samo flante Zephyro nauigasse: non quidem ex lonica samo. Eius autem fratrem Architheorum: eodem uento delatum Delphos aduentasse. Ipsius etiam Rhadinae patruelem Eron tem ad eam currum prouectum esse Corinthum. Tunc tyrannus cum utrunque mactasset: cadauera currum expor tanda curat. Inde poenitentia ductus reuocatos sepulturae mandat. Ab hac Pylo: & lepreo, ad Messe niam Pylum & Coriphasium arces incumbentes pelago, cocc. stad. interuallum est: & ad insulam Sphagiam illis adiacentem: Ab Alpheo stad. dec.l. A Chelonata mille ac triginta. In medio est Maci

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
