# Strabo de situ orbis 287-2

Strabo, Strabo de situ orbis, 287. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/287-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/287-2

uero nunc uocat Thryon: alibi Thryoessam appellat. Vrbs thryoessa manet montis sublime cacumen Eminus alphaeo. Alphaei uero uadum iccirco dicit: quoniam eo in loco pediti transitu facilis esse uideatur. Hodie uero Epitalium Masticiae locus uocatur. Cum autem dicat: Altis turribus Epy. Quaerunt aliqui utrum utrius adiectiuum sit. Et quaenam urbs. Nunquid quae margale: Amphipoliae terrae hoc tempore nominantur. Hae quidem nullum natura munimen habent. Alterum in Masticia commonstratur: naturale munimen habens. Hoc quidem intelligens urbis nomen Epy: hoc est sublime dixit: ex eo quod illi situ naturali obuenerat. Sicut Helos: idest paludem & Egialum: hoc est littus: aliaque permulta. Margalan: idest rubicundam forte per oppositum. Thry on: & thrvoessam Epitalium aiunt appellatam: quia tota ea regio thryo: idest iuncis aut uluis passim referta est. Flumina praesertim: amplius hoc ipsum apparet: ad loca fluminis uadosa. Vnde &: Forsan thryon transitum uadumque dici aiunt. Epy uero altis munitum turribus Epitalium inquit. Natura enim ualidum est oppidum. In aliis namque Epeam coloniam: idest sublime cacumen ait. Vrbs thryoessa manet montis sublime cacumen. Eminus alphaeo: postrema pyli amathoentis. Cyparisseis est circa pristinem macistiam: quae deserta est: sicut & macistium. Alia est messeniaca cyparissia Eiusdem similiter nominis: ut illa dicitur cyparissia numero singulari genere muliebri. Amnis uero cy

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
