# Strabo de situ orbis 287-3

Strabo, Strabo de situ orbis, 287. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/287-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/287-3

parisseis dicitur. Et amphigenea macistiae censetur circum Hypsoentem: ubi latone templum est. Pteleum uero ab iis: qui e thessalico pteleo habitaturi uenerunt: aedificatum est. Ibi enim dicitur. Atque antrona salu propius: Pteleumque uirescens Et enim memorosum est: ac minus habitabile: quod Pteleasimum uocitat. Helos sunt quioram quandam penes alphaeum esse dicant. Alii urbem uti Laconicam. Sicut dicitur Helos maritimum oppidulum. Ouidam circa Helos alerum: siue paludem ubi Dianae Elaeae templum situm est: Arcadiae subiectum. Nam arcades eius sa cerdotium gerebant. Dorium: quidam montem: quidam campum esse scribunt: cuius hoc tempore pars nulla monstratur. Aliqui tamen Olurin nunc: seu Oluram in Messenia ualle iacentem: Durium, uocant. Ille prope Oechalia Euryti est: quae nunc andania dicitur. Vrbs arcadiae tenuis: cuius nominis est altera in Thessalia. Altera etiam in Euboea. Ex hac proficiscentem Thracem Thamirin ad Dorium a Musis: Musica fuisse spoliatum poeta commemorat. Ex his patet: ut Nestori subiecta plaga ex utraque alphaei ripa iaceat. Quam Pyliorum omnem terram nominant. Caeterum alphaeus nulla in parte neque messeniam: neque curuam attingit Elin. Qua in ora Nestoris est patria: quam triphyliacam Pylum appellamus: & Arcadicam & Lepreaticam. Et enim caeterae pyli mari uicinae ostenduntur. Haec autem amplius stact. xxx.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
