# Strabo de situ orbis 288.9-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 288.9 to 288.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/288.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/288.9

Si grande neleo debitum in Elide clara debebatur: quattuor uictores equi: palmam referre soliti ipsis cum curribus qui de Tripode cursum agitaturi erant. Hos ipsos subinde Rex hominum augeas retinuit: agitatore dimisso. Quod si hoc in loco neleus habitabat: & eo in loco nestoris sedes erat: qua ratione Eleorum & Buprasiorum quattuor ductòres erant? & ductorem quenque sequuntur. Veloces bisquique rates commitantur Epaei. Regio autem. iiii in partes diuisa erat. Quarum in nulla nestor erat. Qui coluere pylon & amoenae moenia arenae: & reliqua usque Messenam. Epaei uero aduersus pylios erumpentes: quo modo ad alphaeum incitantur atque Thryon: Aut quomodo ibi commisso proelio in fugam uersi ad Buprasium sese recipiunt? Rursus si hercules Messe niam populatus est pylon: quo modo tanto disiuncti spatio in eos contumelias inferebant & multa inter se conuenta pactaque seruabant. Et quod amplius est: abnegatis debitis bellum contraxerunt. Quem autem in modum nestor agrum incursans: & tantum suum pecudumque prae se agens praedam. Equibus nulla nec celeriter ire: nec longam facere uiam ualet. Plus stad. mille iter absoluit: ad Pylon Coryphasio proximam? Illiautem tertio die ad Thryoessam: & alphaeum amnem prueniunt: oppidum ipsum obsessuri. Haec autem loca quae ratione ipsis

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
