# Strabo de situ orbis 291.9-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 291.9 to 291.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/291.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/291.9

Nam cum caete ri mutua semper bella inter se gererent: solis istis longam extitisse pacem. Nec sibi modo sed etiam externis ob tigit. Adeo ut plusquam reliqui omnes hominum frequentia uiguerint. In quibus phedon origine decimus a Teme non omnium aetatis suae potetissimus fuit. Qua ex re effectum est: ut cum Temeni stirpem plurimas in parte: dispersam: sensim tabescere contingeret: eam recuperatam foueret. Hic mensuras excogitauit. A quo etiam Phedoniae uocitantur: & pondera & nummum: cum alium: tum argenteum signari docuit. Inuentas insupe ab Hercule ciuitates: additis augere populis. Ipse etiam positos ab illo ludos: & agonas ponere dignum esse arbitratus est. In quibus olympiacum esse uoluit. Quem ui & potentia ueniens posuit, Cum elaei nul la propter pacem haberent arma: quibus phedonem inhiberentur: & reliqua hominis potestate uicti tenerentur. Elaei tamen hanc ipsam positionem inscribere minime uoluere. Sed ob hoc iam comparatis armis sibi ipsis ope ferre coeperunt. Quam quidem ad rem: manum attulere atque operam Lacedaemonii Seu quia prospere ceden tibus ex pace rebus inuiderent: seu quia ad Phedonis destructionem eos adiutores habere cogitarent: a quo de Peloponnesi principatu delecti forent: quem illi prius obtinebant. Sic res Phedonis deletae Oeromaus Pelops Salmoneus Pysana regio

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
