# Strabo de situ orbis 294.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 294.1 to 294.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/294.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/294.1

fuere. Qui tamen pisaeam terram & Triphiliam Elaeorum iuri construxerat. Tractus elaeus aetatis huius nauigationis totius spatium habet: sinibus non computatis. stad. mille acicc. Haec quidem de Elidis ora Messe nia uero terra Elacae contigua est: maiori ex parte ad Austrum & Africarum pelagus inclinans. Haec autem Troianis temporibus Menelai subdebatur imperio: cum Laconicae pars regionis esset. Ora quidem ipsa Messe na uocabatur. Eam uero quam hanc aetate Messenam urbem nominant: cuius arx fuerat Ithomen: nondum aedifica tam esse contigerat. Excedente uero rebus humanis Menelao. Postmodumque iis qui laconicae gubernacula susceperant: ad impotentiam redactis, Nelei nepotes Messeniae regnum occupauere. Quo tempore fuit Heraclidarum reuersio: facta regionis diuisione. Tunc Messeniorum regnum Melanthus habebat: qui suis regerentur institutis. Cum antea Menelai sceptro paruissent: cuius rei documentum est. E sinu enim Messenio: & Asineo illi proximo: quae sic ab Asina Messenia nominatur: septum fuere oppida. Quae dotis nomine Achilli pollicebatur Agamem non: Cardamyla: Enope. Hira herbosa: Pherae diuinae. Antea pratis conspi cua. Pulchra Epaea: & inter uineta posita pedalus. Eas sane sic nec sibi nec fratri pertinuissent nequaquam spopondissent, Commilitones & pheris Menelaum commitatos: poeta manifestat: cum partim Laconico cen tui: partim Messenio annumeret sinui. Extat autem messena secundum Triphyliam. Est autem monos utrique communis. Post quem & Coryphasium & Cyparissi est: atque inter stad. vii. mons Egaleos: inter illum & manre incumbit. Antiqua igitur pylos messenia sub Egalio ciuitas erat. Ea uero discerpta: quidam sub Corypha sio habitauere. Eam uero secundo reaedificarunt Athenienses: quo tempore cum Eurymedonte ac Stratocle in Sicilia nauigabant. Vt aduersus Lacedemonios murum interponerent. Ibi est & Cyparissia messenia: & sphagia insula penes pylum adiacens. Quae eadem & sphacteria nuncupatur. Ad quam Lacedaemonii, cece suis uiros amiserunt: uiuos in potestatem ab atheniensibus per obsidionem redactos. Ad hanc maritimam oram: duae Cyparissiorum extra in pelagus praeiacent insulae. Quas Strophades appellant: ab continem ti stadu cecc absentes. Ad africanu atque meridianum pelagus. Hanc pylum messeniorum nauale quondam fuisse: Thucydides autor est. A Sparta uero longe abest stad, cecc. Ordine deinceps sita est methone, Hanc esse aiunt ex iis, vii unam: quem agamem non spopondit achilli pedasum appellabant.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
