# Strabo de situ orbis 295.9-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 295.9 to 295.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/295.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/295.9

Hacte nus praeter littus commode nauigatur stad, cc. &.iiii. Postea palustris ora est: & uicus Helos.i. palus nomine. Qui prioribus annis: Homero teste ciuitas extitit. Quique Helos oppidulum pelagi: atque tenebat Amyclas. Helius uero Persei filius: illud aedificasse phibetur. Est & campus nomine Leuca. Inde ciuitas in Cherrone so sita: Cyparissia cum portu. Dehinc faux asini portum continens: dehinc urbs Boia. Post Malea. Ad quam ab asini fauce stad sunt centum.l. In agro Laconico ciuitas est asopus. In confecto ab Honero Catalogo Mel san quidem nusquam monstrari dicunt: & Mesaon Spartani agri partem esse negant: sicut & Lineum. At quidam sic messan admittunt: ut per extremae abscissionem syllabae Messenam dictam cogitent. Quoniam & hanc agro attinere La conico asserant. Ad qd ipsius poetae utuntur exemplo: qui Cri pro Crithen.i.ordiu: & Do.i. doma pro tecto usus sit: & alia alii sic posuere. Et etiam heros: Automedonque: & alcius pro alcimedon. Et Hesiodus: qui Brithy: & Briaron Bri dicit. Sophocles uero & Hyon pro Rhadio: Rha. Et Epicarmus Li pro Liam. Et Syraco pro Sy racusas. Et Simia: dodo pro dodonam. Apd Empedoclem uero: una fit ex duabus syllabis: Ops pro Opsis.i.facies & uisus., Et apud antimachum: Cereris quidem Eleusinae sacra: ops pro opsis.i.facies: & alphi pro alphiton. Euphorium quoque Hel pro Helon: idest clarum dicit. Apud Philetem uero ancillae quae in calathis: albam ferunt eri: pro erion idest lanam: & uellus. Inuentumque peda: pro pedalia.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
