Latin
298.1 to 298.4
Strabo, Strabo de situ orbis 298.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Aratus inquit: hoc est gubernacula &clauos nauium. Ex aliis oppidis quae poeta meminit: quaedam dicta sunt. Nonnulla prorsus deleta sunt. Aliquorum adhuc uestigia restant. Quorundam permutata sunt uocabula: sicut Augiae Egeae: Nam in locrensi plaga nulla penitus supersunt, Lanon a Casfore &polluce per ob sidionem expugnatam scriptis commendatum est. Inde illi Lapersae appellati fuere. Apud Sophoclem per Lapsas: idest Geminos iuratur. Sic &per Spartanos &Argiuos deos iuratur. Ephorus posteritati prodidit Euristhe nem &ptoclem Heraclidas redactam in potestatem oram Laconitam sex in pres diuisisse. Ipsamque inductis inquili nis &ciuitatis ordinasse. Vnam itaque particulam eximiam Amyclasse excepisse: Et proditori tradidisse: qui Laco nicam illis regionem exhibuit. Quique suasu suo profectum loci: ut tutus abiret: &cum achiuis in loniam commigra ret induxit. opartam uero regale sibi ipsis domicilium declarauere. Ad reliquas singulos Reges dimisere: concedentes ut cohabitatores admittere liceret: quellent aduenas: cum tot ubique mortales defecisse cernerent: usos autem Laimeni opera. Finitimos uero cuctos: licet Spartanis subiectos: partibus tamen legibus ac iure uiuere in societatem ciuitatis adscitos: communionemque magistratuum. Eos autem Helotas uocari. Caete rum Aegin Euristhenis filium ius illud dignitatum aequabile ademisse. Mandasseque ut sparte tributa conferrent: caeteros quidem paruisse. Helaeos atem qui Helos habitant rebellasse. Ipsos inde ui &armis bello supratos: in seruitutem perpetuam damnatos: certis impositis conditionibus dominis ipsorum: nullo pacto licere: aut liber tate donarem: aut extra fines eos uenundare. Hoc illud bellum est: quod aduersus Helotas uulgatur. Haelotica etiam seruitus usque in Romanorum perdurans imperium: superatamque Laconicam: quam. Rex Agis demonstrauit Illos quodammodo Lacedaemonii publicos habebant seruos: assignatis sibi quibusdam habitaculis: &con tributis peculiariter ministeriis. De Laconica sane Reip. institutione eiusque mutatione: permulta forent omittenda: cum late cognita sint: Attamen pleraque digna memoratu sunt. Fama est. n. Achaeos Phthiotas una cum pelope peloponnesum ingressos: habitasse laconicam. Illos antem adeo uirtute praestantes excelluisse: ut cum peloponnesos permultos prius annos Argos uocaretur: Ea tempestate argos Achaicum nominari coeptum sit: nec sola peloponnesum: sed etiam proprie laconicam eo modo appellatam.