# Strabo de situ orbis 298.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 298.5 to 298.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/298.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/298.5

Illud autem poetae: Vbi nam Menelaus erat? non quidem in Achaico argo: sic accipiendum quidam arbitrantur: non quidem erat in laconica post Heraclidarum reditum: cum philonomus regionem illam Doriensibus prodidisset: e laconica in loniam migratum est. Ea est quam hodie Achaiam nominant. De ipsis etiam in rebus Achaicis explicandis amplius uerba faciemus. Quod qui laconicam obtinebant: initio quidem uiri modestia praediti fuerant. Postea uero quam reipublicae gubernacu la lycurgo commendata sunt: tanium caeteros antecesserunt: ut e Graecis soli terrae ac maris adipiscerentur in perium: tamque diu Graecorum principatum tenuere: doneceis Thebani ducatum ademere. Et secundum illos continuo Macedones. Verum tamen nec illis omnio cessere. Sed suarum legum institutione seruata: de prioris loci maiestate contentionem semper habuerant: & aduersus Graecos: & Contra Macedoniae Reges. Quibus per Romanorum arma deletis: praeaulum quiddam missis populi Ro.ducibus obstiterunt. Tunca tyrannis & impro bis reipublicae legibus oppressis: pristina nonnihil dignitate reparata: praecipuo in honore fuerunt: & sua in libertate manserunt, Vt praeter amicorum ministeria: aliund nihil tributi nomine conferent. Eis uero nuper Eury cles perturbationem importauit: cum malam in partem Caesaris amicitia fretus immoderate: & ultra quam par e: illorum praefectura usus est. Desiit ant confesti ipsius dominatus: cum ipse ut oportuit concessisset e uitam: & eius filius talem omnem amicitiam auertisset. Euenit etiam ut Laconicae liberatores quendam gubernandae ciuitatis ordinen capesserent. Postquae finitimi primi Ro, adhaeserunt imperio. Et reliqui & Ilotes Tyrannis seruiente sparta. Hel lanicus autor est Eurysthenem & Patroclenciuitatis regimen ordimasse. At Ephorus increpat: cum ipsum nullam prorsus lycurgi mentionem fecisse dicat. Et illius actiones aliis: & quibus nihil attineat ascribat. Soli itaque Lycurgo sacellum esse factum: & annua fieri sacrificia. Illis atem licet urbi habitatores induxerint: ea nequaequam esse tributa. Vt ab eis Eurysthenidas & Patroclidas uocari contingeret. At primos autores nequaquam ab Agide Eurysthenis filio. Agidas computatos esse: quod omnibus urbium conditoribus: & earum habitandarum auto ribus attributum est. Eius rei causam asseri: quod homines suscipientes aduenas: per illos potentatum uendicarunt.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
