# Strabo de situ orbis 298.9-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 298.9 to 298.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/298.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/298.9

De ho rum natura locorum: atque Messeniorum haec accipienda sunt: quam scribit Eurypides: Laconicam quidem latum arandi campum habere. Caeterum cultu difficilem. Inter montes .n.curua circumeuntibus collibus dura: atque aspam hosti bus ad incursandum minime patens. Messenam uero fructuosam: aus irriguam: innumerabilibus plaustris & bo bur refertam: Pastoribus copiosa suppeditantem pascua. Non Hybernis flatibus hyematu molestam. Nec rursus plebaeis quadrigis immoderate feruidam: & infra e sortibus: quas de plaga ipsa fecerunt Heraclidae primam Lacenae terrae fuisse: & primariam telluris nationem, Secundam atem Messeniae orae. Cuius maior est uirtus: quam uilla explicare ualeat oratio. Qualem & Tyrteus ipse praedicabat. Verum cum ipse Laconicam & Messeni am Pamiso disterminari asserat: quae pelagus incitatior intrat: concedi minime assentio: quae mediamquidem Messeniam plabitur. Verum eam quae nunc Laconico appellarur nequaquam attingit. Nec illud ab eo recte dicitur: quod cùm Messenia atque Laconica pariter mari sunt uicinae: ipsam longe a nauigatione abesse refert: sed & Elin male terminat. Cum ultra quidem processeris Elis uicina loui flumen emittit. Nam sine quae nunc terra uocatur Elaea: dicere uelit: quae Messeniae contermina est. Huic ne contiguus quidem est Pamisus: sicut Laconicae. Ipsum. ni per mediam fluere Messeniam dixit: siue ipsam uetustam Curuam Elin appellatam intelligat: longe magis a uero excidit. Post pamisi traiectum: magna est Messeniae pars. Inde tota Pherarum regio atque Messeniorum: quam Triphyliam uocabant antea. Dein Pysana ora & Olympia. Postmodum stad, cec. interuallo Elis. Cum scriptores quidam Lacedaemonem Cetoessam appellant. Alii Caeetaessam quaerunt quam in partem accipienda est Cetoessa: siue a Cetis idest balenis. Siue qui a magnam intelligamus: quod uero similius est.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
