Latin
302.1 to 302.3
Strabo, Strabo de situ orbis 302.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
dam,. Vnus quidem fluuius est Inachus argiuam percurrens terras. Alius etiam in argiuam est Herasinus nomine. Hic quidem e Stymphalo nascitur in Arcadia: &e iacu quem Stymphalidem appellant. Equo aues uocatas Stym phalidas ab Hercule sagittis: &tympanis fugatas poetae finxere. Ipsum autem fluuium absorptum a terra: in argiuam emergere: &campu irriguum reddere eum Erasium uocant &arsinum. Simili alterum dictum nomine ex ar cadia in littus Burae labitur: Alius existit apud Eretrios: &in artica penes Bryontonem. Iuxta Lerna uero fons ostenditur Amymone. Caeterum Lerna &argiui &Mycenaei agri lacus est. In qua Hydram constituisse: scriptores tradunt. In illa cum facta sint purgamina: prouerbium quoddam uulgo manauit, Lerna malorum ipsam quidem regionem armis abundare concedunt. Vrbem uero ipsam in loco iacere arido. In quae copia pu teorum esse: quos Danaidum ascribant sollertiae. Eosimillas inuenisse. Quo ex facto uersus ille uulgatur. αργοσ ἀνύλροκ εοἡ δακασὶ οεσαιὶ ἀργοοενυπρον. Argos aquis uacuum Danae struxere redundans: Ex puteis autem quattuor insignens habentur &sacri? quos eximia ueneratione colunt o in aquaerum penuria: aquam rum abundantiam inducunt. Argiuorum quidem arcem Danaus inhabitasse dicitur. Is adeo praecedentes lonci illius reges excelluisse fertur: ut qui antea pelasgi nomminabantur: imposita per Graeciam lege: Danai uocitarentur Euripidis poetae testimonio. Eius sepulchrum in Argiuo foro medium locatum cernitur quod Palynthum appellant. Mihi sane uidetur: ut pelasgi &Danai: sicut &Argiui nuncupentur: quod huius ciuitatis gloria &caeteros Graecos a se denominandos compararit. Sic &lasum Argos lasidas appellari fecit. Sic &ex apia apidones moderni dixere. At Homerus non quidem apidones appellat. Apiam atem magis longinquam: quod prope peloponnesum dicat argos: animaduerti uel hinc licet. Argiuam dicit Helenam. Et inde urbs Ephi rae existit ipsius in argos sinu. Et hinc est argos medium: &Insulas multas: &uniuersam argos re gem. Iuniores &campum argos dicunt. At Homerus ne semel quidem.