# Strabo de situ orbis 302.1-3

Strabo, Strabo de situ orbis, 302.1 to 302.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/302.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/302.1

dam,. Vnus quidem fluuius est Inachus argiuam percurrens terras. Alius etiam in argiuam est Herasinus nomine. Hic quidem e Stymphalo nascitur in Arcadia: & e iacu quem Stymphalidem appellant. Equo aues uocatas Stym phalidas ab Hercule sagittis: & tympanis fugatas poetae finxere. Ipsum autem fluuium absorptum a terra: in argiuam emergere: & campu irriguum reddere eum Erasium uocant & arsinum. Simili alterum dictum nomine ex ar cadia in littus Burae labitur: Alius existit apud Eretrios: & in artica penes Bryontonem. Iuxta Lerna uero fons ostenditur Amymone. Caeterum Lerna & argiui & Mycenaei agri lacus est. In qua Hydram constituisse: scriptores tradunt. In illa cum facta sint purgamina: prouerbium quoddam uulgo manauit, Lerna malorum ipsam quidem regionem armis abundare concedunt. Vrbem uero ipsam in loco iacere arido. In quae copia pu teorum esse: quos Danaidum ascribant sollertiae. Eosimillas inuenisse. Quo ex facto uersus ille uulgatur. αργοσ ἀνύλροκ εοἡ δακασὶ οεσαιὶ ἀργοοενυπρον. Argos aquis uacuum Danae struxere redundans: Ex puteis autem quattuor insignens habentur & sacri? quos eximia ueneratione colunt o in aquaerum penuria: aquam rum abundantiam inducunt. Argiuorum quidem arcem Danaus inhabitasse dicitur. Is adeo praecedentes lonci illius reges excelluisse fertur: ut qui antea pelasgi nomminabantur: imposita per Graeciam lege: Danai uocitarentur Euripidis poetae testimonio. Eius sepulchrum in Argiuo foro medium locatum cernitur quod Palynthum appellant. Mihi sane uidetur: ut pelasgi & Danai: sicut & Argiui nuncupentur: quod huius ciuitatis gloria & caeteros Graecos a se denominandos compararit. Sic & lasum Argos lasidas appellari fecit. Sic & ex apia apidones moderni dixere. At Homerus non quidem apidones appellat. Apiam atem magis longinquam: quod prope peloponnesum dicat argos: animaduerti uel hinc licet. Argiuam dicit Helenam. Et inde urbs Ephi rae existit ipsius in argos sinu. Et hinc est argos medium: & Insulas multas: & uniuersam argos re gem. Iuniores & campum argos dicunt. At Homerus ne semel quidem.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
