# Strabo de situ orbis 302

Strabo, Strabo de situ orbis, 302. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/302
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/302

dones Graecique idest Hellenes nuncupabantur. Hesiodus sane & archilochus & qui Graeci & qui pangraeci uacarentur: profecto omnes nouere. Alter.n.Proetidas inquit: pangraeci petiere Graeci. Alter pangraeco rum ait calamitas concurrit ad Thasum. Aliqui uero contra ponunt: quod poeta: & hos & barbaros nominauit. Carras Barbarilocos appellans: & Graecos omnes. Graeciam adit uaga fama uiri: mediumque per argos Argiuorum urbs magna ex parte planis in locis sita est pro montorium Larissam nomine: habens collem ualde septum: in quo souis phanum est. Fluuius iuxta labitur Inachus inter saxosas conualles. Oritur ex Lyrcio ad Cynuriam montem Arcadiae. Quae de illius fontibus fabulosa uulgantur: poetita sunt commenta, Argos quoque aquis carere: commenta sunt: cum dicitur. Dii posuere Argos Lympharum protinus expers. Cum regio curua sit amnibus rigua: paludes & lacus exhibens. Oppidum quoque plurimos aquis ube rimos abundantes puteos continet: minimeque profundos. Accusant: & fraudem illam multi: Sitiui: accessi reprobatis passibus Argos. Hoc autem est: uel sane pro eo quod est Polyptotheton hoc est scilicet uehementer optatum: uel. χτου.δ idest. D. littera adepta polyipsion: ut magnopere noxium, & perniciosum habitaculum: Sic autem hanc Pelopidarum domum appellat Sophocles. Proiapse enim & lapse & lapsasthe: cladem quandam importare significat: & damnum: ut quibusdam in locis ostendit Homerus. Nunc tentare quidem: fors natos laedet Achiuum. Ac pulchrum laedet corpus: dein merget auerno. VUημεu πειραταὶν ταχαλί ψεταὶ υίασ ἀχαίωκ. κστακροα καλοι ἰαψεὶ ἀιδιπροίαε ψίν Alioquin non urbem notat Argos: cum nequaquam illuc peruenturus erat. Sed in peloponnesum nequaquam sitibum

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
