# Strabo de situ orbis 303.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 303.5 to 303.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/303.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/303.5

Fama est hunc ipsum deum cum Latoa permutasse Ce lauriam: cum ius loco Delon impendit. Cum apolline uero Tenaurum: pro quo Pythiam exhibuit, Ephorus at ipsum quoque refert oraculum. Tu Delo inquit hinc. Isoque Caluariaque frueris. Pythiamque sacram pulsatum & te naron Euris. Fuit quidem Amphyonum conuentus: ex septem constans ciuitatibus: ad honc faciendum sacrificium commune habentibus officium. Quae fuerant Hermionae. Epidaurus: Aegina: Athenae: Prasium: Nauplia: Orchomenus: Minyus. Pro Napliis argiui. Pro prasiis Lacedaemonii conferebant. Tantopere atm ipsius dei ueneratio ualuit apud Graecos ut potiti etiam rerum macedones huc usque tutum: securumque loci perfugium: inuiolatumque seruarent., Locique supplices reuelli sint ueriti: quam ad Calauriam ipsam confugerint. Adeo ut Archias comitatu septus: militum: Demosthenem uiolare minime sit ausus. Cui iusserat antipater: ut eum uiuum reliquuosque oratores similibus affines accusationibus inuentos ad se perduceret. Eum uer bis inducere conabatur. Cui tamen non persuasit. Sed sumpto prius ueneno uoluntariam sibi necem conscinit Caeterum cum pelopis filii trozen atque pitheus ex terra profecti sint Pyseae. Alter quidem suum urbi nomen re liquit. Pitheus uero post eum successit in regno. Anthes ueroqui prius obtinebat enauigans condidit Ha licarnasum. Epidaurus autem antea Epitaurus uocabatur. Eam cares aristotele teste occuparunt: sicut & Hermionem. Redeuntibus uero Heraclidis lones ex attica tetrapoli. i.quaternas urbes continente: eos ad argos comitantes: etiam in unis cohabitauere moenibus. Haec autem non parum insignis est ciuitas: praesertim ex aesculapii claritate nobilitata. Quem uaria morborum genera curasse somniati sunt homines. Erat uero templum aegrotantium multitudie usquequaque refertum. Pendentibusque tabellis: in quibus sanati langores erant inscripti. Quemadmodum & in Coa fiebat insula pariter & trica. Sita urbs est in ipso Saronici sinus recessu intimo: stad. xv.circuitum habens nauigationem. In aestiuos prospectans ortus. Excelsi ue ro usque ad mare: quaquauersum montes includunt. Vnde omni ex parte naturale munimen habet. In me dio Troezenis: & Epidauri munitus iacet locus Methana. Et Cherronesus eodem appellata nomine. Li cet apud Thucydidem in quibusdam exemplaribus Methone dicatur: simili quo macedonica nuncupata uocabulo. In cuius obsidione Philippus auulsum amisit oculum. Quapper nonnulli decepti: ut Scepsi us existimat Demetrius: eam Methonem Troezenis arbitrati sunt. Quam execrati feruntur agamemnonis legati: deligendorum causa nautarum. Vt abaedificandis moenibus nulla sibi quies praestaretur atque cessatio. Non his quidem sed Macedonibus abnuentibus: uti Theopompus inquit Istos .n.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
