Latin
303.9 to 303.10
Strabo, Strabo de situ orbis 303.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
cum propinqui sint rebelles extitisse: non fit uerissimile. Aegina uero est etiam Epidauriae terrae locus quidam. Et e regio ne item huius continentis est Insula. Quam in appositis nuper uersibus explicare uult poeta. Vbi. n. poeta dixit. Quique Aeginan habent: quidam ascribunt Insulam &aeginan: pro eo quod est. Hi autem habebant Aeginan: ut nominis similitudinem distinguant. Quod autem inter nobilissimas Insulas una est: quid uerbis opus est? Hinc enim Aeacus: eiusque posteri genus duxisse decantantur. Haec est quae matis aliquando tenuit imperium. Haec est quae contra Atheniensem populum in nauali ad Salamina proelio: de principatu contendere non dubitauit. Qua tempestate Periae Graeciam inuaserant, Eius am