# Strabo de situ orbis 303.9-10

Strabo, Strabo de situ orbis, 303.9 to 303.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/303.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/303.9

cum propinqui sint rebelles extitisse: non fit uerissimile. Aegina uero est etiam Epidauriae terrae locus quidam. Et e regio ne item huius continentis est Insula. Quam in appositis nuper uersibus explicare uult poeta. Vbi.n. poeta dixit. Quique Aeginan habent: quidam ascribunt Insulam & aeginan: pro eo quod est. Hi autem habebant Aeginan: ut nominis similitudinem distinguant. Quod autem inter nobilissimas Insulas una est: quid uerbis opus est? Hinc enim Aeacus: eiusque posteri genus duxisse decantantur. Haec est quae matis aliquando tenuit imperium. Haec est quae contra Atheniensem populum in nauali ad Salamina proelio: de principatu contendere non dubitauit. Qua tempestate Periae Graeciam inuaserant, Eius am

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
