Latin
306
Strabo, Strabo de situ orbis 306-2
Unproofread scanNot analysed yet
Mycenae quidem nunc extinctae iacent. Earum urbem a Perseo conditam esse constat. Cui Sthenelus successit in regno. Huic Euristheus. Hos eosdem uero Argos imperio tenuisse constans memoria est. Cum autem Euristheus ad Marathonem: aduersus Herculis filios: Iolaumque ductasset exercitum: auxilium fe rentibus Atheniensibus: in ipso proelio fertur occubuisse. Reliqua sane eius mem bra Gargetti sepul ta esse. Caput autem Corinthi seorsum: Quod ab lolao circa fontem acariam: secus tramitem: Abscissum fue rat. Vnde locus eurysthei caput appellatur. Mycenae autem in Pelopidarum regimen cecidere: e Pysaeo agro prouenientium: Deinde ad Heraclidas peruenerunt: quibus &argos ipsum subiectum erat. Post commissum uero in salamine proelium nauale argiui: &Cleonei ac Tegeatae Mycenarum urbem inuadentes: My cenas radicitus excidere. Agrumque dispartiuere. Tragoediarum quidem scriptores urbem utranque: prp locorum propinquitatem: communi appellauere nomine, Eurypides in una &eadem tragoedia: Modo Mycenas modo argos idem uocat oppidum sicut &in Ephigenia &Oreste. Sunt autem Cleonae me diocre oppidum in uia situm: quae ex argo Corinthum ducit. Et in tumulo frequentibus habitato incolis muros perpulchros habente. Quo circa poeta mihi proprie dixisse uidetur: Moenibus pulchris excelluisse Cleonas. Hic silua surgit Nemaea inter Cleonas &philuntem. In qua argiui sacra celebrare consueuere Nemaea. Ibi quoque: quae de Nemaeo Leone gesta: fabulis prodita sunt. Et Belbinus est paBelbinus gus. Distant autem Cleonae ab argo quidem stadtic. &. xx. A. Corintho uero stad. lxxa. Nos uero ab acrocorin thoaedificium expectauimus sane Corinthum locupletissimam aiunt: cum Isthmo immineat Emporium Corinthus locus negotiatoribus frequentatus. Et duorum dominus portuum existat. Quorum alter quidem asiae: Alter autem propinquus est Italiae. Vtroque ex loco faciles inuicem mercium commutationes faciens. Tantundem etiam remotis utrinque gentibus.