# Strabo de situ orbis 309.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 309.1 to 309.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/309.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/309.1

aprum memorant. Interque praeclara Thesei certamina: unum illud prodiderunt hanc illius manibus or cisam, Plagae quoque Corinthiae Teneus uicus est. In quo templum Teneati consistit Apollinis litteris pro ditum est: cum Archias Coloniam Syracusas duceret: maximum colonorum numerum ex hoc loco sedtum du cem illum fuisse. Eamque coloniam super alias postea praecipua foelicitate floruisse. Denique suis institutis rem pu. tenuisse, Cumque a Corinthiis desciuissent adhesisse Romanis & deleto funditus oppido permansisse Vusgo quoddam profertur oraculum: Asiamo cuidam redditum. Illi namque interroganti: utrumque Corinthum transmigra re praestantius foret. Ita responsum est. Foelicem quidem Corinthum. Caeterum Teneates esse malem. Hoc in loco polybius Oepidum enutrisse fertur. Videntur & Tenedii hominbus istis quadam consanguinitate coniuncti pero Tem num Cygni filium: sicut Aristoteles scribit. Apud utrosque pollo simili ueneratione colitur: de qua non parua signa exhibentur: Corinthii quidem sub Philippi existentes Imperio: ad uersus illum contentiones exercuerunt. Et contra Romanos insolenter habuerunt. Adeo ut quidam corinthii in praetereuntes eorum tecta legatos sordes infudisse praesumpserint, Pro hisce autem rebus: aliisque delictis euestigio poenas luerunt. Eo enim misso ingenti exercitu corinthus ab L. Mummio solo aequanta est. Et reliquus usque ad macedo niam tractus sub Rommanum cessit imperium: aliis alio cum copiis missis ducibus. Maximam uero agri corinthii partem Sicyonii possessam occupauere. Polybius sane: quae in urbis captiuitate obuenerunt in commiserationis partem colligens: iniuriam militum addit atque ludibria: quae in artes & praeclara exercuerunt opera: & diis oblata dona. Ait enim praesente sese: abiectas in pauimenta uidisse tabulas: Superque illas ta lis lusitasse milites. Easque nominatim explicat: quas Aristides de Libero patre pinxerat. De quo scitum il lud dici solere traditur: nihil ad Dionyson: idest Liberum patrem. Herculem quoque sub Deianirae tunica supe ratum. Hunc quidem nosipsi minime uidimus, Liberum uero in Cereris phano repositum Romae specta uimus: opus sane speciosissimum. At incenso templo: talis pariter imago picta periit. Plurima ite alia & aspectu suauissima templis apposita dona: hinc profecta sunt. Aliqua etiam uicinae Romae ciuitates habuerunt. Mummius enim magis animi magnitudine excellens: qui ad huius generis arces contemplan das studiosior (ut fama est) eas ab se rogantibus amicis facile largiebatur.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
