Latin
314.5 to 314.8
Strabo, Strabo de situ orbis 314.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Iouisque Auguriis reuocatum destitis se Apud pheneum sane stygis aquae stant. Sic enim uocant loetalis aquae stillicidiu. Quam sacram hominum fa cit opinio. De Arcadia tanta dicta sint. Cum uero polybius a Malea in Septentrionem usque ad Istrum circiter. X. stadm. milia esse disseruerit: Artemidorus hoc ipsum non incongrue dirigit. Nam secundum il lum. vi. milium ac quingentorum contigit esse. Huius rei causa est: quia non breuiter ac praecise longitudinem mensurat. Sed quam quispiam imperatorum permeauit: Haud absurdum fortasse fuerit &eos adiicerequi habitandae peloponnesi autores extiterunt. Quos rettulit Ephorus. Ipsos inquam qui secundum he raclidarum reuersionem praedicantur. Corinthi quidem Aleten sicyonis phalcem: Achaiae Tysamenum. Elidis Oxylum. Messenae Gespontem, Lacedaemoniis Eurysthenem: &Proclem. Argi uero Temenum. Littorei uero tractus Agaeum atque Diephontem. Nonus Liber de Graecia Athenarum cum laude continet expositionem: Boetiamque atque Thessa liam cum ora maritima. Bsoluta Peloponnensi circuitione: quam primam quidem Caeterum minimam cheronne sorum. i. ex Poeninsulis esse diximus: Graeciam componentibus: deinceps adeundae sunt con riguae. Fuit autem secunda: ea quidem quae peloponneso Megarensem applicat oram. Ter tia uero quae praeter hanc Atticam assumit atque Boetiam &quandam phocidis partem: &locorum cognomento Epidemidiorum. Adeo ut Crommyonis ager: non quidem Corinthiis: uam sed Megarensibus attineat. De his igitur impraesentiarum sumendus est sermo. Refert autem Eudoxus: quod siquis mente conciperet rectam quandam lineam: a Cerauniis montibus ad sunium atticae pr montorium: in orientis partes protensam: dextra quidem relinqueret peloponnesum totam ad austrum. Sinistra uero &arcto continuam a Cerauniis montibus maritimam ripa: &usque ad sinum Crisseum &oram Megarensem: &atticam uniuersam: &ea quae deinceps sunt. Cum sic &Eudoxo dictum sit: uiro quidem Mathematico figurarumque atque climatum peritissimo. Horumque locorum scientissimo intelligere oporte hoc ipsum latus atticae ab Sunio usque Isthmu cum tractu Megarico: curuum quidem sed permixtum. In hoc autem spatio ad mediam quodammodo praedictam lineam: Piraeus consistit athenarum portus &Emporium abest uero a schoenunte Isthmi uicio ad staqum, cocl. Ab sunio autem stact. xxx. supra, cec. Tantum fere in teruallum est: quod a piraeo ad sontes quantum ad schoenuntem interiacet. Plus tamen esse stadt.