# Strabo de situ orbis 314.9-10

Strabo, Strabo de situ orbis, 314.9 to 314.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/314.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/314.9

xiasserunt Cum sunium autem circunflexeris ad aquilonem quidem nauigatio est in occasum uergens. Littus autem cir cumpositi maris utrique initio pangustu est. Postea in mediterraneam dilatatur. Nihil autem minus inflexio nem ad lunae figuram accipit: uidelicet curuaturam: ad Oropum telluris Boetiae: ad pelagus habens. Hoc autem secundum est latus atticae in Orientem spectans. Reliquum est latus aquilonare ab Oropio agro ad occa sum inclinans: usque ad tractum Megaricum. Montanae atticae plaga multis insignita nominibus: Boetiam disiungit ab attica. Quocirca (ut superius dixi) Boetia mari utrinque complexa Isthmos tertiae iam dictae poenisulae siue Cheronnesi efficitur. Qui propinqua peloponneso loca: & Megaricam ac atticam comprehendit interius. Ideoque apud ueteres acten idest littus appellatam esse constat: & nomine diriuato

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
