# Strabo de situ orbis 317.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 317.1 to 317.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/317.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/317.1

pro attica Atticam esse nuncupatam: quoniam maxima illius pars ad mare est extenta & angusta. Ob longa uero satis & porrecta montibus usque Sunium subiicitur. Has igitur percurremus maritimas repentes oras (ut praemittimus) post Crommyonem igitur scironides atticis finibus imminent petrae iux ta mare transitum non relinquentes. Super eas autem uia est in atticam atque Megara ab Isthmo ducens Adeo autem magis ac magis uia petris propinquat: ut in multis eius partibus praecipicium uiatori minetur tam excelsus & transitu periculosus mons incumbit. Hoc in loco scironis res in monte gestae: latronumque & flectentes ad terram arbores pinus fabulis memorant: quas Theseus obtruncauit. Ab hisce locis extremis flantem procellasque cientem sinum caurum: Athenienses scironem appellant. Secundum petras illas scironides minoa rupes prorumpit: in pelagus Niseae portum efficiens, Est autem Nisea megarensium emporium. X. & viii, ab urbe staquam absens: duobus utrinque curibus ad ipsam complicatum. Hoc autem etiam minoa uocabatur. Hanc olim sane regionem lones obtinebant: qui & atticam: cum nondum aedificata forent megara. Qua ex re poeta horum proprie locorum nusque meminit. Verum cunctos atticam incolentes athenienses appellat. Et hos communi comprehendens nomine athenienses putat. Sicuti quum in Catalogo dicit. Insignemque urbem muris habitabat athenas, Accipiendi sunt ii etiam qui nunc Megarenses dicuntur: ut qui in communem uocati essent militiam. Eius rei documento illud est: quod antiquis temporibus atticam & loniam & ladem uocabant. Et ipse poe ra dicens: Hic Boetii & lones athenienses inquit. Cuius portico & megarica fuerat ora. Cumque de finibus peloponnenses & lones saepissime disceptarent: in quibus & Crommyonia cotinebatur inter se pepige runt: ut columnam sisterent in eo ubi professi conuenerant loco: qui circa Isthmum est. In qua hic in erat titulus: in parte peloponnesum spectante. Haec peloponnesus at non lonia. In parte uero megara spe ctante: haec non peloponnesus est sed lonia. Qui igitur oram descripserunt atticam: cum multis in rebus discrepent: in eo consentiunt aestimatione digni: quod cum pandionis regis. iii essent filii. Egaeus Lycus: Pallas & quartus Nisus & attica regio quattuor esset in partes diuisa: Niso megara forre obuenerunt: qui Niseam condidit: Philochorus sane eius principatum ex Isthmo usque pythium pruenire scri ptis suis prodidit. Andron autem usque Eleusinem campumque Thriasium.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
