# Strabo de situ orbis 317.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 317.5 to 317.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/317.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/317.5

Caeterum aliis de hac quadri partita diuisione uario modo loquentibus. Haec ipsa a Sophocle suscepisse satis est. Apud quem loquitur aegaeus: Pater mihi ut ad huius terrae littora discederem definiuit: pro grandiori aetate praemia di stribuens, Lyco autem aduerso ex latere euboeae hortum praebuit, Verum Niso tellurem eximit in scironis littore. At pallas Gigantes educans: tellurem in austrum spectantem sorte capit. Vir immitis. Quod igitur atticae pars megaricum solum extiterit: huiusmodi signis utuntur. Post reuersos heraclidas diuisione ab eis: eorumque comitibus Doriensibus facta: multis ut terram suam amitterent euenit in atticam confugientibus, E quorum numero fuit messeniorum Rex melanchus. Is ab atheniensibus sponte rex factus est: cum de prostrato singulari a se pugna Boetiorum rege Xantho uictoriam reportasser, Cumque multis mortalibus referta esset attica: propter conuentum exulum: Heraclide irritantibus eos maxime corinthiis & messeniis timere caeperunt. Illis quidem ob locorum uiciniam: is autem quia per id tem pus melanthi filius codrus atticae rex erat: aduersus atticam hostilem ductarunt exercitum. Proelio autem uicti aliam quidem amisere terram: megaricam uero tenuere: & megara urbem moenibus cinxere Hominesque Dorienses pro lonibus fecere: Columnam quoque lonum: & peloponnesum confinia haben tem deleuere. Megarensium quidem ciuitas multa fortunae uarietate perfuncta est: tamen in hanc perdurat aetatem. Habuit & philosophorum studia: quos appellauere Megaricos. Qui euclidi socratis audito ri successere. Sicut & phedonem Elaeum: Eleatae sectae successores excepere: Socratis & ipsum discipu lum. E quibus extitit pyrrhon. Sic ab menedemo Eretriensi deriuati sunt eretrici. Est autem megarem sis ager sicut & atticus asper minimeque ferax: cuius partem ampliorem continent montes. Quos one os idest asinarios uocant. Dorsum quoddam a petris scironiis longe in Boetiam citheronemque protem sum. Caeterum mare Nisaeum: ab crisse archyonide. Sic enim appellatur separans. Quum à Nisaea in atticam nauigas quinque perexiguae procumbunt insulae. Dehin salam in stacuti. lxx. in longum porre cta. Vel ut alii asserunt. lxxx. Habet autem eiusdem nominis urbem. Vrbenque aliam uetustam uacuamque in aeginam obuersam ad austrumque. Quemadmodum & aeschylus ait. Ipsa aegina ad austri iacet flantus Habet & alteram quae hodie iacet in sinu: ad locum Isthmi faciem gerentem: atticae contiguum. alio apud antiquos uocabantur nomine. Nam a quorundam uocabulis Heroum Sciras & Cycria dicebatur: Vnde & Minerua Sciras appellatur. Et locus alter atticae scira. Et episcirosis: quondam sacrisicandi genus.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
