# Strabo de situ orbis 317.9-10

Strabo, Strabo de situ orbis, 317.9 to 317.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/317.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/317.9

Et men sis Scirophorion. Inde etiam & Cychrides serpens: de quo dicitur ab Hesiodo: ut ab Cychreo fit educa tus. Dein ab Euryclo: quia insulam uastaret fuerit eiectus, postea ab Cerere ad Eleusinem confugien rem. hospitaliter exceptum illius factum esse ministrum. Nomen etiam ab arbore pytia: pytiusum adeptam. Eacidae quoque insulam nobilitarunt cuius aliquando ditionem obtinere. prysertim aiax ille Telamo nius accedit quamuod circa Insulam istam Graeci Xerxem nauali praelio profligarunt: domum timide fugi tantem. Eginetae etiam non parua ex hoc certamine gloria communiter potiti sunt. Et finitimi facti: & me morabilem exhibentes pugnae classem. Eleusinae autem fluuius est: hodie quidem Bocalia, prius autem Bocarus appellatus. Insulam hoc tempore possident athenienses: de qua quondam extitit aduersus Megarenses non parua contentio. Fama est pisistratum: siue Solonem in nauium catalogo: post uersum illum, Bis senas Salamine ratens agit inclitus Aiax. deinceps scriptum hunc inseruisse, Stabat agens acteae ubi consedere phalanges Vt teste Poeta uterentur: Insulam iuris Atheniensium a primordio fuisse. Quod sane testimonium Critici neo uaquam amplectuntur: cum multa contra illos carmina testimonium afferant. Na cur Aiax in locatarum nauium statione nouissimus?

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
