# Strabo de situ orbis 318.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 318.5 to 318.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/318.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/318.5

Ingressum angusto habet ore: cui quidem portus terni subiacent: Quondam muro ual lata Munychia erat: & iunctus domiciliis referta: ut Rhodiorum ciuitas circuitu complectens & pirae um: & alios portus naualibus plenos. In quibus & Armamentarium philonis opus. Satio ubi nauium dignitate insignis, ccco, capax nauium: cum non pauciores ab atheniensibus emitterentur. Hoc au tem muro duo ex oppido protracta crura: urbem piraeo coniungunt. Hi fuere longi muri stad. xI. lon gitudine. At murum istum bella plurima diruerunt: & Munychiae munimentum, Piraeum quoque portum in habitaculorum angustias contraxerunt: & aedem louis saluatoris, Porticus ipsa templiaqua mirabiles habet tabulas: clarissimorum templa artificum. Impluuium autem spectabiles habet sta tuas. Caeterum longi muri dissipati fuerunt. Primum quidem Lacedaemoniis amolientibus. Postea uero Romanis. Qua tempestate Sylla & piraeum & oppidum per obsidionem expugnauit. Vrbs ipsa saxum est: in plano quaquauersum habitato. Quo in saxo uetustum Mineruae templum poliadis surgit. In quo lucis inextinctae Lychnus est: & uirginum domus quam Ictinus condidit. Vbi paladium est exebore perfectum opus Phidiae: sed enim cum tot & tantae huius ciuitatis longe: latecu decanta tae laudationes occurant plura eloqui uereor: ne institutae descriptionis propositum egredi contingat. Id nanque mihi euenit: quod Hegesias: refert: cum oculis subiectam cerneret arcem: Tridentis ipse signum aspicio. Aspiciens Elensinen diuinorum sacer uates fio. Illud Leocorium idest Caesarum a Leo patre puellarum sacrarium. Hoc Thesei Phanum: non licet explicare singula Attica enim deo rum est: loca ipsa possidentium. Et parentum Heroum. Hic quidem unius in arce signi mentionem fecit. Polemon autem scriptor orbis de sacris donis in Arce positis: quattuor conscripsit uolumina. Similis de reliquis urbis partibus ratio contingit: & agro Eleusinen praefatus: & ex populis seu tribubus centum & lxxiaddunt nonnulli quattuor. Aliorum nullum prorsus nominauit: habent si non cuncti at permulti fabulosos: & quidem complures sermones ac historias Sicut Aphiadna qui dem Helenae rapinam: & Theseo commissam Et eam a Castore atque Polluce depopulatam: rece ptamque sororem. Marathon uero contra Persas proelium.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
