# Strabo de situ orbis 320

Strabo, Strabo de situ orbis, 320. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/320
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/320

Probalinthos Marathon Permulta etiam de Elaeis puellis facta commemorat: & Thesei phano & quae Lyceum habet & Olym pica: quam semifactam Rex morte praeceptus dimisit: antequam donum ofleretur. Similiter & Academia & philosophorum horti & cantorum receptaculum & porticus uaria & templa per urbem: quae omnia artificum habebant opera. Amplior autem esset oratio siquis aedificandae urbis autores perscrutetur: ac cepto a Cecrope initio: nec enim omnes eodem asserunt modo Id autem ab eis nominibus manife stum est. Nam ab Acteone acticam dicunt. Atthidem uero & atthicam ab atthide Cranai filia.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
