Latin
325.1 to 325.4
Strabo, Strabo de situ orbis 325.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
plicio affectam. Sin uero maliciose nihil aedidisset: eos impata patrasse. Praefectos autem phani. perpe tratores illos ut iniudicatos occiderent: &quod amplius est in templo non approbasse. Rem uero in iu dicio constituisse: ad ipsasque sacerdotes citasse. Eae autem prophetisse sunt: quae e tribus reliquae suprrerant. Illis autem dicentibus nusquam legem esse: qua mulieres ius dicerent: aut iudicium facerent: electos etiam assum psisse uiros: pari cum mulieribus numero. Viros igitur absoluisse: at mulieres damnasse. Paribus autem suffragiis existentibus uicisse quae absoluerunt. Ex hoc autem apud Dodonen uiros solis responsa dare Boetiis. Ipsas autem prophetissas oraculum interpretantes: contra quod deus ipse Boetiis imperet dissere re. Tripodas apud eos collectos ad Dodonam mittere quot annis: iamque hoc efficere. Semper. n. ex suspensis Tripodibus aliquem nocturno diripientes tempore: &uestibus occultantes: quasi clanculum tripodes af ferre Dodonam. Postea Aeolicae deducendae Coloniae: penthilo auxilium attulerunt. Plurimos1 numero simul emittentes: adeo ut Boetia nuncuparetur Colonia. Posterioribus annis bellum iuxta plat as gestum agrum eorum magna uastitate afflixit. Suis inde rebus reparatis: iterum eo potentiae conscenm ut de Graeciae principatu Thebana ciuitas decertaret: duobus proelis Lacedaemone superata. In ipsa uero pugna cadente: Epiamenunda: ea de spe falsi deciderunt. Tamen pro Graecis contra phoce munis templi spoliatores bellum suscepere. Verum hoc ex bello contracta calamitate inuadentibus Gra ciam Macedonibus: ipsi per se urbem funditus deletam amisere. Inde refectam moenibus recuperar eo tempore rebus in peiora sublapsis ad haec usque tempora: ne mediocris quidem Pagi formam retinet, Reliquae etiam urbes pari sese ratione habent: praeter Tanagram atque Thespias. Nam hae satis comme dae permanent pro illorum comperatione. Deinceps sane de regionis situ facienda est expositio. Initium ab Euboico littore sumentibus: quod Attico solo continens est. Principium autem em Oropus: portusque sacer quem Delphinium uocant. Ad quem antiqua iacet Eretria: in Euboea nauigationem, Ix. stad. habens. Secundum post Oelphinium est Oropus stact intra. xx. Apud hunc uero est huius temporis Eretria. Nauiga tio ad eam est stad. xi. Deinde Delium Apollinis templum est: quod e Delo profecti condiderunt.