# Strabo de situ orbis 325.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 325.1 to 325.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/325.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/325.1

plicio affectam. Sin uero maliciose nihil aedidisset: eos impata patrasse. Praefectos autem phani. perpe tratores illos ut iniudicatos occiderent: & quod amplius est in templo non approbasse. Rem uero in iu dicio constituisse: ad ipsasque sacerdotes citasse. Eae autem prophetisse sunt: quae e tribus reliquae suprrerant. Illis autem dicentibus nusquam legem esse: qua mulieres ius dicerent: aut iudicium facerent: electos etiam assum psisse uiros: pari cum mulieribus numero. Viros igitur absoluisse: at mulieres damnasse. Paribus autem suffragiis existentibus uicisse quae absoluerunt. Ex hoc autem apud Dodonen uiros solis responsa dare Boetiis. Ipsas autem prophetissas oraculum interpretantes: contra quod deus ipse Boetiis imperet dissere re. Tripodas apud eos collectos ad Dodonam mittere quot annis: iamque hoc efficere. Semper. n. ex suspensis Tripodibus aliquem nocturno diripientes tempore: & uestibus occultantes: quasi clanculum tripodes af ferre Dodonam. Postea Aeolicae deducendae Coloniae: penthilo auxilium attulerunt. Plurimos1 numero simul emittentes: adeo ut Boetia nuncuparetur Colonia. Posterioribus annis bellum iuxta plat as gestum agrum eorum magna uastitate afflixit. Suis inde rebus reparatis: iterum eo potentiae conscenm ut de Graeciae principatu Thebana ciuitas decertaret: duobus proelis Lacedaemone superata. In ipsa uero pugna cadente: Epiamenunda: ea de spe falsi deciderunt. Tamen pro Graecis contra phoce munis templi spoliatores bellum suscepere. Verum hoc ex bello contracta calamitate inuadentibus Gra ciam Macedonibus: ipsi per se urbem funditus deletam amisere. Inde refectam moenibus recuperar eo tempore rebus in peiora sublapsis ad haec usque tempora: ne mediocris quidem Pagi formam retinet, Reliquae etiam urbes pari sese ratione habent: praeter Tanagram atque Thespias. Nam hae satis comme dae permanent pro illorum comperatione. Deinceps sane de regionis situ facienda est expositio. Initium ab Euboico littore sumentibus: quod Attico solo continens est. Principium autem em Oropus: portusque sacer quem Delphinium uocant. Ad quem antiqua iacet Eretria: in Euboea nauigationem, Ix. stad. habens. Secundum post Oelphinium est Oropus stact intra.xx. Apud hunc uero est huius temporis Eretria. Nauiga tio ad eam est stad.xi. Deinde Delium Apollinis templum est: quod e Delo profecti condiderunt.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
