# Strabo de situ orbis 325.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 325.5 to 325.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/325.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/325.5

Tanagreo rumque castellum est longe ab Aulide stad. xxx. Vbi proelio deprehensi athenienses effusa fuga tergam uerterunt, Inter fugitandum autem socrates philosophus miles pedester Xenophontem Gryli filium conspica tus ex equo prolapsum: humique iacentem cum equus longe abiisset ab oculis: eum sublatum humeris conplura per stad, exportauit tutum in locum. Donec quiescente fuga salutem illi compauit. Porro portus magnus quem profundum uocant portum. Dein Aulis lapidosa sane ora & Tanagreorum uicus. Portus sane est quiquaginta capiens naues. Quocirca Graecorum classem magno in portu conscendisse simile ueri dixeri. Euripus quoque ille Chalcidis prope consissit ab Sunio standia abiens. Ixx. Superque illo pons duorum im minet iugerum (ut superius rettuli). Vtrinque autem turris instat. Vna quidem ex Chalcide. Altera uero ex Boetia: ad ipsamque fabrefacta fistula est. De ipso & enim Euripi refluxu: tantum solummodo dicere sa ris est: quod die quolibet ac nocte septies cursum transmutat: causa uero alibi scrutanda est. Prope qui dem locus est sublimis cognomento salganeus: ab salganeo cognomentum assequutus ibi sepulto. Is homo fuit origine Boetius: qui sese nauigantibus e Malea hoc manre persis ducem praestitit. Ipsum uero classis praefectus Metabates priusquam Euripum attingeret occidit. Suspicabatur enim prae malitia classem eo fraude illum coniecisse: & angustum in mare minime puium induxisse, Qua intellecta fraude Barba rus ille poenitentia ductus ipsum classis ductorem indigna caede peremprum cernens: honore sepulturae decorauit., Graea quoque Oropo uicina est: & amphiaria Sacellum: & Narcissi Eretriaei monumentum: quod taciturum uocant: quandoquidem praetereuntes silentia tenent. Quidam ipsam aiunt esse Tanagram, Eadem uero est pastoria: quae & Tanagrica. Tanacriei quoque Gephyrei: idest pontani dicuntur. EGnopia ate Thebana huc translatum Amphiarai templum est. Mycalessus etiam Tanagrae uicus est. Vicus quidem uiae Thebanae Chalcidem ducenti. Quem lingua Boetia Mycaletum uocant. Similiter Harmai.currus Tana grei iuris est pagus ad Mycalettum desolatus. Qui ab Amphiarai currum nomen adeptus est. Alter ab eo Harmate: quod quidem in Attica est. Tribus uideficet quaedam ex Atricae populo Tanagrae similis. Hic uero ortum illud est prouerbium. Quando per Harma.i,currum fulgurauerit fulgur aliquod significanti bus Pythicis uatibus quasi ad ipsum intuentibus currum. Eoque tempore sacrificium Deiphos mittentibus cum fulgura cernant.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
