# Strabo de situ orbis 325.9-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 325.9 to 325.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/325.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/325.9

Obseruabant autem ad menses tris: singulis mensibus tres dies: noctesque totidem: e Iouis fulguralis foco a est in muro inter Pythium & Olympium. De Boetio uero Harmate siue curru. hic rumor est. Aiunt quidem nonnulli corruente de currum Amphiarao: Currum ipsum ianem ad locum illum cognomen ipsi loco detractum esse: ubi nunc eius sacellum extat. Alii uero ferunt Adrasto fugam capessente: currum eo in loco fuisse confractum. Ipsum atm Arionis ope salutem comparasse. Pilocorus autem refert ipsum a rusticanis seruatum euasisse. Quam ob causam eos ab Argiuis in ciuitatis societatem deuocatos. Caeterum Tanagra Argos e Thebis descendenti a leua sita est: Hyrrhia uero a dextra. At Hyrrhia ipsa hoc tempore agri Tanagrei est. Quae prius Thebani soli fuerat. Vbi de Hyrrhieo fabulae confictae sunt: & de Orionis procreatione. Quae (ut Pindarus in Dithirambis cecinit) penes Aulidem iacet. Quibusdam sane Hyrrhiam Hysias dici placet: in Asopi uicina sub Citherone penes Erythras in meditteranea. Quo Hyrrhiei Coloniam deduxerunt. Eam antiope pater Pictaeus aedificauit. In agro etiam Argiuo sunt Hysiae ab eo Hysiatae dicti fuerunt. Ab hac uero Erythrarum urbe: Colonia sunt Erythrae in loniam deducta. Vicus etiam Thanagre Heleon a palude nominatus. Secundum Salganeum atem urbs est Anthedon portu praedita: Boetii littoris in Buboeam spectantis extrema (sicuti poeta inquit) Anthedonaque inde supremam. Progredienti praeteream paululum duae Boetiorum urbes exiles occurrunt. E quibus est Larymna praeter quam Cephisus la LarymnaCephisus bitur. Viterius aliae eo nomine quo Tribus atticae. Ad tractus uero huius ripam Aegas iacere dicunt Aegae in Euboeam sitas. In quibus locatum est aegaei Nepiunni templum. Cuius memoriam superius fecimus. Distant autem ab Anthedonae aegae, c. & .xx. stad, interuallo. Ab aliis uero locis multo ac multo minus.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
