Latin
328
Strabo, Strabo de situ orbis 328-2
Unproofread scanNot analysed yet
mum phocidis portum. Quem quia refugisse obtigit: Mychon idest recessum uocant. Ad hunc enim maxime sinus Crissei portum: &helicon &ascra: superim minent: &etiam thespiae &earum Empo rium creusa. haec etiam pars magnopere caua: ex Crisseo sinu putatur: &plane Corinthiaco. Huius autem littoris longitudo a portu quem recessum diximus: ad Creusam stad. protenditur: hinc uocatum: stad sunt, c. ac. xx. In concauissimo eius sinus loco iacere Pagas uero ad promontorium, idest fontes contigit: &Oenonem de qua diximus. Helicon igitur non procul a parnaso distans illi aemulus est: &altitudie &circuitu. Vterque enim niuibus pulsantur. Et ruper am borum saxa est. Non multa uero illos regio circunscribit. Hoc autem in loco est consecrata musis aedes. Fonsque Caballinus &libethridum spelunca nympharum. Qua ex re suspicari licet eos qui &helicona &pieriam &libethrum &pimplian eisdem musis consecrarunt: Thraces extitisse. Pieres autem uocabantur. Quibus extinctis loca haec Macedones nunc possident. Dictum etiam est hanc Boetiam olim thraces habitasse: cum eos uiribus eiecissent. Tenuere etiam pelasgi: &alia barbarorum natio. Thespias prius nobilita uit Cupido: praxitelis opus suis sculptum manibus. Donum uero consecrauit thespiensibus Glyce rium meretrix: ab illis genus ducens: munus illud ab artifice consequuta. Nonnulli iccirco prius ipsum contemplaturi cupidinem: eo conscendebant ad spectaculum: cum alioquin locus ipse spectatu foret indignus. Hodie sane sola haec e Boetiis urbibus &tanagara consistit. Caeterarum uero nomina tantum &rudera: pro reliquiis manent. Ad thespias autem poeta Gream: &Mycalessum annumerat: de quibus diximus: Sic &de aliis inquit.