# Strabo de situ orbis 328-2

Strabo, Strabo de situ orbis, 328. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/328-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/328-2

mum phocidis portum. Quem quia refugisse obtigit: Mychon idest recessum uocant. Ad hunc enim maxime sinus Crissei portum: & helicon & ascra: superim minent: & etiam thespiae & earum Empo rium creusa. haec etiam pars magnopere caua: ex Crisseo sinu putatur: & plane Corinthiaco. Huius autem littoris longitudo a portu quem recessum diximus: ad Creusam stad. protenditur: hinc uocatum: stad sunt, c.ac.xx. In concauissimo eius sinus loco iacere Pagas uero ad promontorium, idest fontes contigit: & Oenonem de qua diximus. Helicon igitur non procul a parnaso distans illi aemulus est: & altitudie & circuitu. Vterque enim niuibus pulsantur. Et ruper am borum saxa est. Non multa uero illos regio circunscribit. Hoc autem in loco est consecrata musis aedes. Fonsque Caballinus & libethridum spelunca nympharum. Qua ex re suspicari licet eos qui & helicona & pieriam & libethrum & pimplian eisdem musis consecrarunt: Thraces extitisse. Pieres autem uocabantur. Quibus extinctis loca haec Macedones nunc possident. Dictum etiam est hanc Boetiam olim thraces habitasse: cum eos uiribus eiecissent. Tenuere etiam pelasgi: & alia barbarorum natio. Thespias prius nobilita uit Cupido: praxitelis opus suis sculptum manibus. Donum uero consecrauit thespiensibus Glyce rium meretrix: ab illis genus ducens: munus illud ab artifice consequuta. Nonnulli iccirco prius ipsum contemplaturi cupidinem: eo conscendebant ad spectaculum: cum alioquin locus ipse spectatu foret indignus. Hodie sane sola haec e Boetiis urbibus & tanagara consistit. Caeterarum uero nomina tantum & rudera: pro reliquiis manent. Ad thespias autem poeta Gream: & Mycalessum annumerat: de quibus diximus: Sic & de aliis inquit.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
