Latin
332.1 to 332.4
Strabo, Strabo de situ orbis 332.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cuius mentionem &poeta fecit homerus. Idomeneus Phestum uita spoliauit &armis. Fabro ortus Boro: Tarnas ueniebat &aruis. Reliquae partim Lacum accolunt: uidelicet alalcomene &thalphosium. Parti autem seorsum: Cheronea: Lebadia: Leuctra. De quibus dignum est meminisse: Alalcomenarum poeta meminit. Sed non in catalo go Iunonisque Argiuae &alalcomenae mineruae. Vetustum namque templum mineruae habent: eximia uene ratione cultum. Ibique deam natam esse aiunt: licut &argis lunonem. Proinde poetam utranque per earum patrias nominatim prolisse. Quocirca fortasse in catalogo nullam horum uirorum mentionem fecerat, Qui uiri cum diuinitate donati sacri essent: ab ipsa in troiana expeditione missi facti erant. Haec. nciuitas ipsa ab omni populatione tuta permansit: cum nec ampla esset: nec loco satis uallato: septa: sed in plano iaceret. Incolae uero cuncti deam pietate placantes: ab omni uiolentia &iniuria reddebantur illaesi: &proinde sese hostes abstinebant, Adeo ut Thebani belligerantibus aduersus eos Epigonis urbem relinquere coacti: ad illos confugisse dicantur: &ad thilphosium montem munitum: ac ualidu illis incum bentem. In quo &fons est thilphosa: &tiresiae monumentum: ubi profugus diem suum obiit. Cheronea uero iuxta Orchomenum sita est: ubi amyntae filius philippus magno praelio uictis atheniensibus &Boetiis &Corinthiis: Graeciam suo subiugauit imperio. Illic autem &eorum qui in pugua cecidere mori talium publicum sepulchrum ostenditur. Eisdemque in locis &Romani Mithridatis copias milium plurimorum debellauere. Adeo ut praeter paucos: qui funga in naues salutem comparunt. Reliqui aut ferro ceciderint: aut capti in hostium potestate uenerint. Lebadea quidem est: ubi trophonii louis constructum est oraculum: hiatus subterranei descensum habens. Eo autem descendit suscepturus uaticinium, lacet autem heliconis &Cheroneae medium iuxta coreneam, Leuctra uero eo in tractu sunt: ubi Epaminundas la cedaemonios ingenti superans proelio: eorum calamitatis &cladis initium repperit. Ex eo enim tempore Graeciae principatum ultra recuperare nequiuerunt: quem prius adepti tenebant. Praesertim postea quam secundo apud Mantineam congressi: rem infoeliciter gesserunt. Vnum tamen illis quanquam hunc in modum afflictis permansit: ut nullorum aliorum ditioni subacti uint: usque ad Romanorum imperium.