# Strabo de situ orbis 333.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 333.5 to 333.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/333.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/333.5

E Parnasi uero lateribus: unum pascuntur Locri: & Ozole & Doriensium pars: & Etoli iuxta Coruum. Sic enim montem Etolium appellant. Alte ro fruuntur Phocenses: & Dorienses maiori ex parte: qui Tetrapolin habent Parnaso appositam. Ma gis autem orientis partibus adhaerentem. Ipsa igitur in longum latera: & fasciae locorum praedictorum in longi tudinem tendunt: una in Boeream spectans. altera in occasum. Aliae occiduae haud pares sunt orientali bus. Nec ripa utraque & sinus Crisser usque ad Aquilonarem: & altera contra Euboeam usque parallele inter se sunt: in qua gentes. Caeterum sic accipiendae sunt talium locorum figurae: sicut in triangulo. latera parallela habebunt. Istae quidem Linearum pluriualpia enim parallela inter se erunt: & igitur integer Typus ac fama est: reliqui deinceps de situ tractus. Singula dehinc ordinatim exponna mus: suscipientes a Phocide principium. In hac autem duae clarissimae ciuitates eminent. Delphi & Elatea Delphi quidem propter templum Apollinis Pythii: & oraculum uetustate insigne. Siquidem Agamemnonem ab illo responsum petiisse: memoriae poeta prodidit. Namque Citharedus Vlyxis & regis Pelidae ri xam decantans introducitur. lurgia Pelides: Ithacusque tulere feroces Rexque Agamemno uirum captabat gaudia mente. Hoc libi consilium cecinit nam Phoebus Apollo: Pythius ex audito Ob haec quidem Delphi celebres. Elateam uero cunctarum eo in tractu ciuitatum amplissimam: & oportunissimo esse in loco sitam: patet cum in angustiis emineat. Et qui ea potitus sit in agrum phocesem atque Boetium incursiones commode faciat. Rupens enim instant Oeteae primum. Deinde Locrenses & pho censes incursantibus sane. E Thessalia exercitibus nusquam faciles aditus. Sed ingressus angustos quidem habet intra terminos locatos: quos finibus adiacentes urbs tueantur. Quibus in hostium potestatem redactis: & transitus occupari contigit: quandoquidem Delphici templi splendor honore praecellit. Sic & locis si tus natura ipsa principatum prae se fert. Haec enim sunt phocidis partes: in occasum maxime uergentes: & ab his sumendum est initium. Dictum est ut parnasus usque ad occiduos phocidis montes locatus sit. Eius latus in occasum prospectans locri & Ozole possident. Australe uero Delphi: Locus sane petrosus: spectaculi formam habens. In eius cacumine templum surgit & oppidum: in circuitu stadia, viiat. xicomplectens Supra illud Lycorica sita est. Quo in loco antiquitus Delphi supra templum consistebant.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
