# Strabo de situ orbis 335.9-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 335.9 to 335.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/335.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/335.9

Diuitiae Hodie profecto summa in mendicitate delphicum est oraculum: proprter opes autem ipsas dona ipsa sacra Delphicum partim intercepta fuere: partim magno in numero permanent. Verum prioribus: saeculis templum ipsum oraculum erat opulentissimum. Vel homero testificante. Aphetor ουλοσαλαινοσ οὐλοσ σφυτορρσ ειιτοο ἔεργεί, φοι βουσπολλωνοσ πυροι εκίπε τρίεστηι, Nec quot marmorea phoebi delubra caperent Vaticani uates seruat: quem pythia in rupe quem ab aedendis oraculis Aphetorem dicunt: thesauros manifestant: & tot repositarum opum acerui: & tanta a phocensibus patrata diuinorum uasorum populatio. Vnde phocense sacrumque (ita enim uocant) bellum exarsit. Haec quidem direptio philippi Amyntae filii aetare patrata fuerat. Aliam rentur antiquam fuisse quae decantate ab Homero immensae illae opes fuerant exportatae. Nam apud posteros: ne uestigium quidem ullum illarum seruari cernimus: cum Onomarchus & phaylus templum ipsum diripuerunt. Sic enim alia ab illo proditum est memoriae nouiora illis esse dona: opusque genera: recondita enim sunt in thesauris ex hostilibus capta spoliis: deoque oblatis: titulos seruantia & offerentium inscripta nomina: ut Gygae & Croesi: & Cybaritarum & Spinetarum Adriae incolarum: & sic de reliquis dona ac prisce in unum commixtae sunt diuitiae. Alia quoque loca signisicant quae uiri isti ex illis adornarunt. Sunt qui Aphetorem thesaurum dici approbent: & Aphetoris limen: defosso in templo thesauros sub terra opesque depositas asserant. Con natumque Onomarchum noctu thesauros illos effodere.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
