Latin
336.10 to 336.11
Strabo, Strabo de situ orbis 336.10-11
Unproofread scanNot analysed yet
In me diterranea uero secundum delphos paulisper ad orientem Daulus est oppidulum. Vbi Tereum thra cem potentatum tenuisse aiunt: quaeque de philomela &progne fabulis uulgata sunt: eo in loco patrata memorant. Verum Thucydides ad Megara scribit. Loco autem nomen a densitate arbustorum inditum est: cum Daulos Densos appellant. Homerus quidem Daulida dixit: posteri uero Dauliam. Illud uero qui Cyparisson habent: duobus accipiendum est modis. Nam secundum alios nomen accepit ab arbore. Aliis aut placet a uico ad Lycoream iacente panopeus sane olim: nunc uero phanoteus uicinus le badiae locis Epaei patria: quae de Titvo tradita sunt fabulis: hic gesta feruntur. Homerus quidem refert ut pheaces Rhadamantum in Euboeam deduxerunt: ut Tityum expectaret telluris filiu: &speluncan Elea etiam ab Elara Tityi matre nominatam. Montratur etiam per Insulam Tityi sacellum cui hono res quidem redduntur iuxta Lebadiam Trachin quoque est ciuitas Theteae nomine similis phocensi