# Strabo de situ orbis 336.10-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 336.10 to 336.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/336.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/336.10

In me diterranea uero secundum delphos paulisper ad orientem Daulus est oppidulum. Vbi Tereum thra cem potentatum tenuisse aiunt: quaeque de philomela & progne fabulis uulgata sunt: eo in loco patrata memorant. Verum Thucydides ad Megara scribit. Loco autem nomen a densitate arbustorum inditum est: cum Daulos Densos appellant. Homerus quidem Daulida dixit: posteri uero Dauliam. Illud uero qui Cyparisson habent: duobus accipiendum est modis. Nam secundum alios nomen accepit ab arbore. Aliis aut placet a uico ad Lycoream iacente panopeus sane olim: nunc uero phanoteus uicinus le badiae locis Epaei patria: quae de Titvo tradita sunt fabulis: hic gesta feruntur. Homerus quidem refert ut pheaces Rhadamantum in Euboeam deduxerunt: ut Tityum expectaret telluris filiu: & speluncan Elea etiam ab Elara Tityi matre nominatam. Montratur etiam per Insulam Tityi sacellum cui hono res quidem redduntur iuxta Lebadiam Trachin quoque est ciuitas Theteae nomine similis phocensi

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
