Latin
338
Strabo, Strabo de situ orbis 338-2
Unproofread scanNot analysed yet
&promontorium Opuntium terminans sinum stadia circiter quaedraginta. Inter Cynum uero &Opuntem Adepsum fertilis iacet planicies: ad Adepsum Euboeae uergens: Vbi herculis balnea sunt. Intercurrit autem fretum Deucalion stadia centum &sexaginta. Enimuero Deucalion Cynum habitabat (ut dicitur) ubi &pyrrhae tumuPyrrha lus ostenditur. Deucalionis autem Athenis. Abest autem cynus a monte Cnemede ad stadia quinquaginta. Atalanta Et atalanta sane insula locata est in Opuntem: eodem nomine qua altera contra atticam sita. Quinetiam quos Opuntii dam in Elaea ora Opuntios fama est esse: qui digni non sunt de quibus uerba fiant: nisi quod cognationem Patroclus quandam renouant. Quae illis cum Opuntiis exissit. Caeterum ex opuntia terranatum esse patroclum teMenoetius statur Homerus: qui cum caedem patrassetu inuitus fuga se subtraxit ad peleum. Menoetius uero eius pater Alax mansit in patria. At enim achilles se menoetio pollicitum: ut cum ex ea expeditione reuertisset se illum locrus in patriam reducturum. Verum non ille sed aiax locrus Opuntiorum regnum obtinebat: quem a patria Arycoge Ean nitum ferunt. Eanen uero uocatum fuisse eum dicunt quem patroclus interemit: a quo &sacellum Ea Alope nium: &Eanidem fonrem ostendunt nominatum. Post cynum sane deinceps alope sita est &Daphnus: quem dirutum Maliacus ante diximus. Ibidem portus est a cyno nonaginta distans stadia. Ab elatea uero si terraestre iter subeas in sinus mediterraneam centum ac uiginti. Iam uero ista sinus Maliaci sunt. Nam post sinum opuntium hic ipse Cnemedes contiguus est. Ac secundum Daphnuntem Cnemedes sunt: locus munitus ad stadia uiginti siquis naui Cenaeum get. In quam ex Euboea Cenaeum e regione consistit promontorium in occidentem spectans: sinumque ma Lichades liacum freto disiunctum stadia ferme uiginti. Haec autem iam locrorum sunt Epicnemediorum. Hoc in traThronium ctu tres prominent insule lichades a licha nomen assecutae. In iam dicto pelago &aliae quidem insulae sunt: Boagrius quas libentes omittimus Caeterum post stadia uiginti a Cnemedibus portus occurrit. Supra illum uero Manes totidem stadiis Thronium iacet in mediterranea. Dehinc Boagrius amnis effunditur Tronium praeterlaScarphaea bens. Manem autem eum nuncupant. Est autem torrens ut interdum ne tinctis quidem ingrediare pedibus. QuanNicea doque uero ad bina late fundatur iugera. Secundum haec quidem scarphaea iacet superius: a mari stadiis deThermocem. Ab Thronio uero triginta procul absens. Postea uero Nicea est ac Thermopyle paulo pauciori pyle bus. Aliarum profecto urbium memoriam facere indignum est: nisi quas homerus meminit, Calliarus deCalliarus ferta linquitur. Dehinc campus nomine Bessa. i. arbustis refertus locus.