Latin
338.1 to 338.4
Strabo, Strabo de situ orbis 338.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Anemorea exigua sane: eius tiues Trachini uocantur. At anemorea ab continenti nomen assequitur. Locus enim Catopterius uentosas in illam trudit procellas: praeceps quidam a parnaso proueniens. Hic autem mons CatopteriDelphorum &phocensium terminus erat. Qua tempestate Lacedaemonii Delphos a phocensium societate disiunxerant: &per se rem suam urbanam agitare permiserunt Eam plerique uocant anemoleam: dei Anemolea de hyampolis a nonnullis appellatur. In quam e Boetia hyantes profugi sese receperunt. Ipsa maxime in Hyampolis mediterranea est parapotamiorum uicina: diuersa ab ea quae in parnaso hyampolia nuncupatur. Elatia Elatia item inter phocenses urbes amplissima: Homero fuit prorsus ignota. Citra enim illius aetatem noua Dyrrha condita oportuno profecto sita est loco: aduersum maritimas incursiones. Eius ingenium Demosthe nes indicat &oportunitatem: repentium commemorans tumulum athenis exortum. Postquam a prytanibus Parapotami Elateam captam fuisse denunciatum est. Sunt autem parapotam ii idest affines fluuio. Pagus quidem penes Cephyssum habitans phanotensibus uicinus &Cheronensibus: &Elateae. Theopompus autem asserit: hunc locum ab Cheronea ad stadia quadraginta distare &disterminare Ambrysenses &panopenses &Dau lienses, lacere autem in ipso ingressu e Boetia in colle satis alto inter parnasum &montem. Abesse autem per stadia quinque ab terminis: Diuidereque Cephyssum dantem angustum utrinque tramitem: principium quidem e Lilea camptantem: Phocensi urbe: sicut inquit homerus. Et qui Cephyssi pro fonte Lilean habebant. Copaidem ueCephyssus ro his locum ingreditur. Daulium sane ad stadia sexaginta protenditur usque ad hyphanteum: cui incumbit Orchomenus. Hesiodus quidem amplius de flumine earum producit: &eius fluxu ut totam plabatur phocensem oram: sese serpentis instar intorquens: utque pene panopidem: Gechonemque munitam: &per Orchomenum se circunmflectatur. Angustiae uero iuxta porapotamios pugnam concitarunt. Quam paropotamiam nuncupant. Dicitur enim utroque modo: &hunc unum quem habebant ingressum: Est &Cephyssus phocensis &athe Cephyssus niensis &Salaminius: quartus quintusque Sicvone &in Schyro: sextus in agro ducens originem e Lyrcio Epidannus In Apollonia uero uicina Epidamno idest Dyrachio fons est circa Gymnasium quem cephyssum uo Dyrachiu citarit, Daphnus quoque cum olim phocensis esset urbs: diruta iacet hoc tempore Euboicum attingens Daphnus mare: diuidens Epicnemides locros. Hos quidem in Boetiam. Illos uero in phocidem a mari pertinentes. Schedieum Quippe signum est quod in ea sacellum est Schedieum quod schedii sepulchrum esse memorant.