# Strabo de situ orbis 338.5-6

Strabo, Strabo de situ orbis, 338.5 to 338.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/338.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/338.5

Ad utramque parLocridis tem locrensem agrum. Satis de phocide a nobis dictum est. Deinde locridis ora subest ordine. Ideo de ora ipsa dicere aggrediamur: ea duas in plagas diuiditur. Vna quidem locrorum est in Euboeam uergentium: qui ad utrumque Daphnuntis urbis latus discinduntur. Vocabantur autem uni quidem Opuntii a ciuitate metro Opuntii poli. Alteri uero Epicnemedii a Cnemede monte. Reliqua in occasum spectans occiduorum locrorum Epicnemeappellatur: qui iidem & Ozolae nominantur: eos distinguit ab Opuntiis & Epicnemidiis: & parnasus idis termedius: & Doriensium Tetrapolis, Exordiamur igitur ab Opuntiis. Secundum urbes quidem alias in Ozolae quas Boetium littus terminatur e regione Euboae sinum iacere contingit Opuntium. Opuntem autem metra Opus polim esse constat: sicut illud indicat epigrammaquod prima quinque columnarum ad Thermopilas in scriptum habet polyandrium.i. publicum sepulchrum. Sic autem se habet.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
