Latin
339.5 to 339.8
Strabo, Strabo de situ orbis 339.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Eorum Rex Aepalius cum e regno fuisset expulsus: Herculis ope atque opera restitutus est: uti scriptores prodi derunt, In cuius beneficii memoriam: er iam rebus humanis circa Oetam defuncto gratiam reddidit. Quit pe Hylum inter eius filios natu maiorem adoptauit. Isque regni successionem suscepit: &nati natorum: &qui ab eo progeniti fuere. Hinc inpeloponnesum redeuntibus Heraclidis prinus fuit ipetus. Interea urbes ipsa suam non mediocrem obtinuere dignitatem: licet &exiles &agro fertiles forent: posterius neglectui data sunt. Caeterum in procensi bello regnoque Macedonico &Aetolorum: Athamanumque potentatu sic actum est: ut eorum uestigium ad Romanorum imperium peruenisse dictu sit mirabile haec eadem Aeneanes quoque passi sunt. Istos enim Aetoli &athamanes extinxerunt. Aetoli. n. cum acarnanibus belligerantes: &magnam adepti potentiam. Athamanes uero Epirotarum postremi ad dignitatis fastigium deducti. Caeteris iam ob res factas desperatis. Cumque amynta rege ingentem adepti potentiam. Hi uero Oetam montem possidebant. Mons ipse ab oriente ac Thermopylis in occidentem usque in sinum ambracium extenditur. Quodam etiam modo per lineas rectas mons iste montanam scindit regionem: a parnaso usque pindum Barbarisque supraiacen ribus. Istius pars una uergens in Thermopylas Oeta uocatur: longitudinis ad stadia triginta Asperita tis &celsitudinis non mediocris, Longe autem extellentissimus ad Thermopylarum tractum. Ibi. n. cacumen attollitur: &in rupes acutas praeruptas praecipitesque finitur. Paruumque &angustum uiatoribus: a littore Locros petentibus: &ex Thessalia derelinquit transitum. Ipsum quidem trannsitum pylas. i. portus &angustias uo citant atque Thermopylas. Sunt n. ubi prope Therme, i. calidae aque magno in honore: uti Herculi con secrate. Supra sinus est monos quem Callidromum appellant. Attamen aliqui etiam reliquum per Etoliam Acarnaniam usque sinum ambracium progredientem Callidromum nominant. Ad Thermopylas sane intra angu stias castella sunt. Necaea quidem ad Locrorum mare. At Tichius &Heraclea super illam quae prius Trachi uocabatur: ab Lacedaemoniis condita. Ab antiqua uero Thracide stadiis circiter sex distat Heracle; Deinceps Rhoduntia est locus sane munitus. Haec autem loca tum ab asperitate: tum aquarum abundan tia redduntur ad incursandum difficilia per fauces uallium: quas plabuntur.