# Strabo de situ orbis 342.1-3

Strabo, Strabo de situ orbis, 342.1 to 342.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/342.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/342.1

Dic Lacedaemoniis hac hospes parte iacere. Dum illorum ragidis legibus obsequimur. Adest & ibi portus ingens & Cereris templum. In quo in omni ibidem conuentu Amphyctiones sacri ficium conficiebant. A portu autem in Heracleam Trachinam terraestri itinere: quadraginta stadia intersunt Cursu autem marino ad Cenaeum septuaginta Extra thermopylas statim Sperchi effunditur. Ab Euripo uero ad thermopylas stadia sunt quingenta & triginta, Locrensis hic quidem ora finitur. Extra uero tractus Thessalorum uergit ad orientem: Sinumque Maleae. Ad occasum autem Etoli: & acarnanes. Athama nes autem & ipsi defecerunt. Maximum uero & uetustissimum est thessalicum nomen & conuentus. E quibus partim homerus inquit: partim alii plures Homerus quidam semper Etolos uno dicit nomine. Ciuita tes non autem gentes sub illis constituens: praeterquam Curetes: quos in parte Etolorum ponere oportet Inchoe mus igitur ab Thessalis plura nimis antiqua. & permixta fabulis: & inter se dissonantia prorsus omittem tes: sicut & in aliis quoque fecimus. Quae nobis uisa fuerint opportuna dicentes. Eius a mari & thermo pylis est littus usque ad penei eruptionem: & extrema pelii. Quod quidem littus spectat ad Orientem: & ad ultima Euboeae in Boream spectantia: partes quidem in Euboea ac thermopylis tenent malienses & phthiothae achiui ad pelium uero magnetens populi. Hoc quidem igitur Thessaliae latus orientale lirtusque appelletur. Alio autem ex latere a pelio ac panaeo in mediterraneam adsistunt adhaerentes Macedones usque ad paeoniam: gentesque Epiroticas. At ab thermopylis parallela.i.inuicem aequaliterque distantia macedonibus montana Oetaea & Etolica & Doriensibus atque parnaso contigua. Vocetur autem propinquum macedoni bus latus Septentrionale. Alterum uero australe. Reliquum sane eo occiduum: quod Etoli & acarnanes includunt & amphilochi & ex Epirotis: Acarnanes & molossi: & terra Ethicorum. Sicmaliquando uocabantur: & simpliciter ipsi pindi accolae: praeter peleos & Osseos. Haec quidem satis extolluntur. Haud tamen multum circumplectit agrum. Sed in campestria eius finis est.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
