Latin
343.1 to 343.4
Strabo, Strabo de situ orbis 343.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Qui uero urbem esse inquiunt: pharsalii quidem ostendunt longe ab eorum urbe dirutum oppidum: quod Helladem uel Graeciam fuis se crediderunt. Duosque insuper fontes propinquos: Messeidem ac Hypeream. Verum Melitenses procul ab urbe sua stadiis decem Hellademoi Graeciam habitatam. Indicant trans Empeum. Quo tpe eorum urbs pyrrha uocabatur. Caeterum ex Hellade seu graecia humili in loco iacente. Graecos in urbem suam habita turos commigrasse testimonio esse: quod in illorum foro aeditum sepulchrum hellenos qui Deucalionis &pyrrhe filius extitit. Scriptis autem traditum est. Deucalionem phthiotiae Regnum tenuisse: &simpliciter Thessaliae imperitasse. At Enipeus ab Erythra praeter pharsalon currens in apidanum elabitur. Apidanus uero in penaeum. De hellenibus siue Graecis haec. Phthios uero uocant achilli subditos a protesilao &philoctetae: quorum testis ipse poeta est. Quippe in recensione siue Catalago nauium inquiens eos ita expressit: qui sub achille erant. Hi uero habebant phthiam. In pugna autem secus naues gesta eos in nauibus residentes: cum achille fecit quietos. Ac philoctetae subditos pugnam exercere Medontem habentes: gentemque protesilai prius: Deinde Neoptolemi pedum uelocitate ualentes: de quibus communem fecit sermonem hoc modo. Hinc &Boetii: longoque lones amictu. Locrique &phthii famaeque insignis EpaesAt peculiariter ait. Duxque Medon phthiis Neoptolemus: Alpies idem. Hi quidem pro phthiis magnani mi nauigia tutantes cum eis pugnam inierunt. Forte &qui cum Eurypylo militabant: phtii nominabantur illis confines. Tamen hoc tpore in magnesiae iure censentur quae subdita fuit Eurypylo: &oram totam philo ctetae subiectam: &Orchomeno uicinam &achilli subiectam phthiam ab Dolopia &campestri plaga: ad usque mare magnesium: &usque ad antronem urbem protesilai: quam nunc pluratiuo proferunt casu. Caeterum de Halo &de halope ambigitur: ne non hos dicat locos qui in phtiorico sensu ferantur. Sed in Locris cum hucusque achilles suum possederit imperium quemadmodum tenus trachinae: Oraque Oetea. Est autem &halus &halius in Locrensi littore sicut &halope sunt qui pro halope haliuntem ponant: &hunc in modum scribant. Quique Halon atque haliunta: &qui trachina colebant. Halus autem phtiothicus in Othrys transitu iacet: qui modns orae phthioticae ad aquilonem iacet: Phresto proximus ac Dolopibus inde protensus ad sinui maliaco propinqua. Halus ab Itone stadia circiter sexaginta distat: seu masculina seu muliebri proferas genere cum utroque modo Halus ant athamantis fuit domicilium.