# Strabo de situ orbis 346.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 346.5 to 346.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/346.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/346.5

Sub illo quidem omnes erant ad orientem solem spectan tes: Othrys montis Demetreum uidelicet: Demetros idest Cereris templum: quod & pyrasum nuncupa uit. Erat autem pyrasus optimo munita portu ciuitas: duobus in stadiis Cereris lucum & sacra habens statuam: longe a Thebis staqum uiginti. Supra pyrasum autem iacent Thebae. Supra thebas uero in mediterranea Crocius campus: ad extrema montis Otrys: per quemamnis Amphrysus labitur. Super hunc extat Iton: ubi Itoniae: templum est a quo dictum est: & alterum in Boetia & Cuarius fluuius: de quo rettulimus cum de Arna scriberemus in Boetiae rebus. Haec quidem de phthiotica plaga. Vna ex quattuor thessaliae rotius particulis: cuius sunt & subditae Eurypylo terrae: & phyllo: ubi Apollinis phyllei phanum est & Ichnae: quo: in loco Ichnea Themis colitur & Cyrrus cum ea censetur & athamania. Ad atronem uero munitum castellum est in transitu in Euboeam: quod antronis asinum uocant. Postea prteleum & Halus: de hinc: Cereris templum & pyrasi rudera deiecti: superque ipsum thebae post pyrrha promontorium ac prope illud duae Insulae paruae: quarum una pyrrha altera Denucalion nominatur. Hic phihioticae partis finis est, Deinceps subditos Eumelo populos numerat: contiguamque oram maritimam, Inest iam supra Magnesiam terramque pelasgicam. Pherae quidem sunt pelasgicorum camporum temrminus ad Magnesiam: qui usque pelium sta dia centum ac sexaginta porriguntur. Emporium autem pherae habent pagasas: ab eis nonaginta distans sta diis. Ad lolco autem uiginti. Iolcus iam dudum diruta iacet. Quo ex loco pelias lasonem ac nauem Argo foras emisit. Pagasas autem ideo dictas esse aiunt: quia eo in loco nauem Argo compegerit, Alii uero similius existimant: Loco ipsi nomen impositum perper uicinos fontes.i.Papas: qui frequentes aquarum ubertatem effundunt, luxta quoque sunt aphetae ciuitasi. emissa: quia hainc emissi fuerint argonautae: Supra Demetriadem uero urbem lolcus stadia septem ad mare iacet: quam Demetreus poliorceta. i urbium obsessor sui nominis monumento construxit inter Neliam & pagasas ad mare: ad eamque exinguas quasdam urbes con migrare iussit Neliam scilicet pagasasque & Hormenium. Rhizauntem item Sepiadem: Olizonem: Boebenm.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
