# Strabo de situ orbis 347.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 347.5 to 347.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/347.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/347.5

Ipse uero peneaeus (unt diximus) oritur ex pindo a sinistra relinquens Triccen: & pellineum: Pharycadonem. Penesque Atracem Larissamque defertur. Acce ptisque Thessalicae telluris amnibus: per Tempe ad erumpedum progreditur. Oechaliam uero urbem qua Euryti dicitur: & in hisce locis: & in Euboea & in Arcadia esse: scriptores memorant: & alio pacto no men illius permutant: quod in exponendis peloponnesi rebus diximus. Hos autem in quaestionem deducunt praesertim quaenam ea fuerit: quae ab Hercule capta est: & quam scriptis declarat ille qui Oechaliae capartiuitatem uersibus aedidit. Haec nanque loca Aesculapii filiis subiecta cecinit. Porro Eurypylo terram subditam ait: ormeniumque colunt quos fons Hyperaea tenebat Asteriumque habitant: fastigiaque alba Titani: Ormenium igitur hodie uocatur Orimniu: uicus quidem sub monte pelio: ad sinum pagaseum sub illis urbibus: quas Demetriadi habitatas: addictas esse commemorauimus. Boebeidem uero lacum prope esse oportet quandoquidem Boeba ex circumadiacentibus Demetriadi urbibus una fuit sic & ipsum Or menium. Abest autem a Demetriade Ormenium stadia septem ac uiginti itinere terraestri. Locus quidem lolci in uia situs: longe a Demetriade stadia septem semotus est. Ab Armenio autem reliquis uiginti. Scepsio autem teste: Phoenix Ormenii ortus est: Indeque patris conspectum Amyntoris: Ormenide fugientem Phthiam ad Peleum sese regem recepisse, Ormenium uero Cercaphi filium Aeolo prognatum hunc aedificasse locum Ormenium duos procreasse filios Amyntorem & Euemonem e quorum altero phoenicem. Ex altero uero Eurypylum ortos esse. Successionem quidem communem Eurypylo dem patria egrediente Poenice: fuisse ser uatam. Sic.n. scribit cum primum secundam ouibus Ormenium liqui pro eo quod est. Graecia omissa mihi famosis plena puellis Caeterum Crates phocensem extitisse Phoenicem asserit ductis ex Galea Megetis coniecturis: qua in nocturnis excubiis Vlyxem usum poeta testatur: quod Ex eleone Amyntoris Ormenide Autolycus rapiens uallates perforat aedes, Eleonem .n. in parnaso oppidulum quoddam es Amyntorem uero Ormenidem non alium sane dici nisi phoenicis genitorem Autolycumque parnasi incolam res uicinorum furto surripuisse. Quod cuiuscumque furis commune officium est: non longinqua sui ripere: & Toechorychin idest parietes perforare. At.n.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
