# Strabo de situ orbis 349

Strabo, Strabo de situ orbis, 349. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/349
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/349

Dotius canpus Boebais lacus occupatores centauros. Duram sane agrestemque nationem. Eos igitur eiectos e pelio ad Ethitas compulit Lapitis autem campestria concessit. Eorum autem partem olympo propinquam perrhebi tenuere. Nonnullis ue ro in locis omnes promiscuas domos habuere Igitur argissa quae nunc argussa uocatur: penaeo adiacet. Cui superimminet atrax in stadia quadraginta: & ipsa fluuio proxima. Regionem uero fluuiatilem mediam circuntenebant perrhebi. Ortam sane quidam phalanneorum arcam esse ferunt. Phalanna uero ciuitas Perrheborum iuris est. Apud Tempe penaeo finitima.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
