Latin
350
Strabo, Strabo de situ orbis 350
Unproofread scanNot analysed yet
Perrhebi autem cum Lapitharum potentia facti essent maiori ex parte in montana profugerunt: pindo uicina: &ad athamanes &ad Dolopes. Argiui autem caeterosque perrhebos Larissen in suam ditionem redegerunt iuxta penaeum considentes: Illorumque uicini fertilissimam quidem pascentes agri partem: nisi siqua curua nimis uallis Nessonidi propinqua lacui fiat: quam annis stagnans arandi facultatem Larisseis interceperet. Eam tamen iacturam postea Larissei constructis aggeribus emendauere. Interim igitur isti perrhebiam occupantes tenebant &tributa exigebant: donec phillippus locorum potitus est. Larissa quoque Ossae locus est: quae pensilis aut obliqua dicitur a plerisque est &alia in Creta ciuitas: quae hodie quoque Hierapygiae confinis habitatura: a qua subiectus campus Larissius uocatur Est &in peloponnelo argiuorum arx Larissa. Eleorum quoque agrum Dimamque disterminans Larissus fluuius est. In eadem quoque Larissam urbem in confinibus esse: Theoponpus scriptis testatur. Et in Asia Larissa Phriconia est iuxta Cymam: &ad Troados Hamaxitum. Est &Ephelia &Ensyna Mityline ad stadia quinquaginta. Larissae petrae sunt ad Methymnem uia. In agro quoque attico Larissa est. Tral libus quoque uicus est: longe distans triginta stadia: Supra oppidum ad Caystri campum: qua per mediterraneam itur ad Isodromae matris templum situm habens simile: locique uirtutem ipsi: quam diximus pensili Larissae. Nam &aquarum bonitate &uinetorum specie praestans est, Forsitam autem &Larissius luppiter hinc co gnomen assumpsit. Ad sinistras quoque ponti ripas pagus est Larissa nomine: extremis Haemi finitimus Est &Oloosson ciuitas: quae Leuca uocatur idest Alba: cum in alba consistat argila &Elona: ambae Perrheborum urbes &Gumnus. Et elona quidem in Lemonem nomen permutauit hodie diruta iacens. Vtrae que uero sub Olympo iacent: non procul ab Eurota fluuio. Quem quidem poeta uocat Titaresium. De isto &de perrhebis deinceps poeta cecinit quando dixit, Viginti atque duas guneus Cypho egerar alnos. Sunt Eniens ei comites: foresque perrhebi. Dodonem hi sedes circumpoluere niualem Armaque iucundi Titaresi pulchra colebant. Haec igitur loca dicit perrheborum ab Hestieorum ora: in parte comprehendentia. Subiecti quoque fuere