# Strabo de situ orbis 351.9-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 351.9 to 351.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/351.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/351.9

Atticae igitur atque Boetiae: agroque Locrensi medio Euripo: contra respondet & Meliensibus. Caeterum propter angustam eius formam longi tudinemque praedictam maiores nostri quondam Macrin illam nominauere. Cumque curua sit: a Chalcide ma xime incontinentem applicatur terram: & aulidem agri Boetii locum Euripumque efficit. De quo longiorem produximus orationem, Deque locis fere inter se inuicem per freta diuisis & ad continentem: & ad insulam contra iacentibus ex utroque Euripi latere: & intus & extra: quod si quid omissum fuerit: in praesentia aper tius supplebimus. Ante omnia caua Euboeae orae pars dicitur: quae inter aulidem: Gerestumque continetur Plaga namque maritima in sinus formam flectitur: Chalcidi uero propinqua curuatur. Iterum in impsam spectans continente. Caeterum non tantum Macris sed etiam abantis uocabatur insula. Poeta igitur cum in insulae men tionem uenit: nunquam Eubocenses: semper autem abantes dictitat. Euboeamque colunt spirantesque robur: Abantes & illud pariter comittantur abantes. Vt autem scriptis affirmat aristoteles: profecti de aba phocidis ciuitate Thraces insulam incoluere. Vnde illius inquilinos abantes appellaros. Sunt qui ab heroe dicant nominari: sicut heroice indolis matronam Euboeam ei cognomen tradidisse. Fortasse item

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
