# Strabo de situ orbis 358.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 358.1 to 358.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/358.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/358.1

Etolorum uero ciuitates sunt Calydon & Pleuron: hoc tempore ad humilem deductae fortunam. Hae ue ro profecto quondam urbes Graeciae tutamen erant. lam sane bifariam diuisam fuisse contingebat Etoliam. Na & antiquam & Epicteton idest post quaesitam dici: antiquam enim ab Acheloo usque ad Calydonis littus lon ge intra mediterraneam pertinentem planam & fructuosam ubi Stratus est ac Trachinium optimam tellurem ha bens: Epicteton seu post quaesitam Locris Affinem usque Naupactum & Eupralium. Asperam sane sterilemque te nus Oetae Athamanibus & deinceps montibus atque gentibus: iam in Arcton uergentibus. Ingentem uero coracem idest coruum Oetae proximum: habet Etolia & caeteris in medio iacentibus μαλαοη Aracinthum: ad quem nouam Pleuronem autorem habitandam constituere omissa uetere penes Calidonem posita cum illa in composita sit atque frugifera. Qua tempestate Demetrius cognomine Etolicus agrum diripuit. Supra Moly criam Thaphiassus & chalcis montis admodum excelsi surgunt. In quibus posita sunt oppidula Macyma & Chalcis ipsius montis nomine: quam & Hypochalcidem uocant. Curium uero penes antiquam Pleuronem est: a quo pleuronii. Curetes (ut quibusdam uisum est) nominati fuere. Sed tenius fluuius e Bouiensibus inter Ophientes gente Etolica oritur qualiter & Eurytanes & Agraei & Curetes & alii. Ab initio quidem minime per Cureticam oram labitur: quae eadem est & pleuronia. At enim uersus orientem potius praeter Chalcidem & Calydonem currit. Inde ad campestria Pleuronis antiquae deflectens & in oc casum permutans: eruptiones in meridiem uertit. Olim autem Lycerinas uocabatur. Nesum hac in parte de signatum portitorem fuisse: occisum ab Hercule uulgatur: cum inter traiiciendum Deyaniram: uiolare conaretur Poeta etiam Olenum Pylenamque urbes Etolicas meminit. E quibus Olenus eodem quo Achaica nomine di cta: ab Aeolicis est diruta nouae pleuroni finitima. De eius agro autem certamen susceperunt Acarna nes. Translata inde Pylena in superiora loca: nomen quoque illi permutauerunt & prosthium uocauere. Hel lanicus autem earum non nouit historiam. Caeterum perinde ac antiquo adhuc in statu existant mentionem facit illarum. Quae uero posterius & secundum Heraclidarum reditum conditae fuerint: eas in uetustarum numero computat Macynium atque Melicriam permultam in toto fere uolumine leuitatem ostentans. Haec quidem de Acarnanum Etolorumque regione summatim dicta sint. De ora uero maritima & adiacentibus insulis haec sunt etiam assumenda.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
