# Strabo de situ orbis 359.9-10

Strabo, Strabo de situ orbis, 359.9 to 359.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/359.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/359.9

Alia sunt ad his tempe ribus exilia quaedam oppidula: Pronesus & Cranii. Aetate uero nostra alteram. C. Antonios aedificauit. M. Antonii patruus: cum post consulatum quem Collega Ciceronis oratoris gessit exul in Cephallenia me ram traxit: & uniuersam insulam sicuti peculiare praedium subiectam habuit: quamuam tamen a se habitari & condi coeptam non absoluit. Sed ab exilio reuocatus adhibita rebus amplioribus cura functus est uita: non dubitauere plerique Cephalleniam eandem & Dulichium appellare: & Thaphum alii & Thaphios Cephalle nios eosdem dixere Teleboas: & aduersus illos amphitryonem exercitum ductitasse. Assumpto socio Deio nei filio Cephalo ex athenis profugo amphitryonem dehinc insula potitum: eam Cephalo tradidisse: ab illoque nomen assecutam esse insula. Oppida uero ab illius filiis sumpsissa cognomina. Haec quidem minime suntur Homerica. quoniam Cephallenes Vlyxis & Laerti subditi fuere imperio.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
