# Strabo de situ orbis 362.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 362.5 to 362.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/362.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/362.5

Ex eo namque loco tota prospectui pa rebat Ida: & Priami ciuitas & Acheorum naues cernebantur. Sunt qui a saiis priscis Thracie cultoribus: & continenti finitimam habitabant: Samum appellatam esse dicunt. Seu illi sint qui sapei aut Siti uocabantur: quos qui poeta sintias nuncupat aut alii. Saiorum quidem meminit Archilocus: quispiam saiorum clypeo mactarat quem ad Thamanum sine probro non sponte teliquit: de ipsis Vlyxis ditioni subiectis insulis Zacinthus explicada re stat: pauloplusquam Cephallenia & peloponnesus in occasum uergens: eamque magis attingens. Zecinthi uero am bitus ultra centum & sexaginta stadia est: abest autem a Cephallenia ad stadiam sexaginta. Nemmorosa quidem urbs uerum fructifera eiusdem nomins ciuitas est celebris. Ab ea distans ad Hesperidas Aphricae stadiam tria milia trecenta. Inter hanc & Cephalleniam ad orientem solem Echinades insulae iacent: e quibus Dulichium est. Hodie uero Dolicham uocant: & quae uocantur acutae.i.Oxeae quas poeta celeres appellat. Dolicha quidem iacet ad Oeniadas & ad Acheloi ostium. Distat autem ab Araxo Elidis pro montorio stadia centum. Reliquae Ethi nades plures extant cunctae steriles & aspaete quibus quae longissime abest ante Acheloi eruptionem stadiis quindecim distat. Quae uero propius stadia quinque: cum prius pelago circunfluae forent. Limus .nqui fre quens defertur quasdam illarum in continentis terrae faciem redegit. Alias mox rediget qui etiam peracheloin) sic.nfinitimam fluuio plagam uocant) effecit: quam amnis inundat. Ea uero cum antiquis temporibus semper limites confunderet bella inter uicinos ciebat Etolos: & Acarnanes terminos designans. Cumque arbitri nulli essent armis ut iudicio decertabant. Victoriam uero reportabant qui plus uirium uendicarantr Qua ex causa ta lis conficta est fabula quaesi debellante Acheloum hercule: cum uictoriae praemium reportaret Oenei filiae Deianirae nuptias adeptus est. Ea quidem trapoediarum scriptor sophocles hoc pacto loquentem introduxit, Prociis sane mihi anis fuerat Achelous. Qui tribus me formis a patre petiit manifestus incessit tau rus: alias tortus uarias per notas draco aliquado mole ualida bouis prae se ferens frontem: addunt nonnul li Amaltheae cornu caprae id esse: quod hercules ab Acheloi fronte effregit.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
